monumenta.ch > Ambrosius > 3
Ambrosius, De Officiis, 3, II. <<<     >>> IV.

Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 3, CAPUT III.

15 Si quis igitur vult placere omnibus, per omnia quaerat non quod sibi utile est, sed quod multis, sicut quaerebat et Paulus. Hoc est enim conformari Christo, alienum non quaerere, nihil alteri detrahere, ut acquirat sibi [Philipp. 2, 6 et seq.]. Christus enim Dominus cum esset in Dei forma, exinanivit se, ut formam susciperet hominis, quam operum suorum locupletaret virtutibus. Tu ergo spolias, quem Christus induit? Tu exuis, quem vestivit Christus? Hoc enim agis, quando alterius detrimento tua commoda augere expetis.
16 Considera, o homo, unde nomen sumpseris; ab humo utique, quae nihil cuiquam eripit, sed omnia largitur omnibus, et diversos in usum omnium animantium fructus ministrat. Inde appellata humanitas specialis et domestica virtus hominis, quae consortem adiuvet.
17 Ipsa te doceat [Cic. lib. III Offic. pag. 390, lin. 27: Ut enim si unumquodque membrum sensum hunc haberet, etc.] forma tui corporis, membrorumque usus. Numquid membrum tuum alterius membri officia sibi vindicat, aut oculus officium oris, aut os oculi officium sibi vindicat, aut manus pedum ministerium, aut pes manuum? Quin etiam ipsae manus dextera ac sinistra dispartita habent officia pleraque, ut si usum commutes utriusque, adversum naturam sit; priusque totum hominem exuas, quam membrorum tuorum ministeria convertas: si aut de sinistra cibum suggeras, aut de dextera fungaris ministerio sinistrae, ut reliquias ciborum abluas nisi forte poscat necessitas.
18 Finge hanc et da oculo virtutem, ut possit detrahere sensum capiti, auditum auribus, menti cogitationes, odoratum naribus, ori saporem, et sibi conferat; nonne omnem statum dissolvet naturae? Unde pulchre Apostolus ait: Si totum corpus oculus, ubi auditus? Si totum auditus, ubi odoratus [I Cor. 12, 17]? Omnes ergo unum corpus sumus et diversa membra, sed omnia corpori necessaria; non enim potest [Edit. ac pauci mss., membrum membro dicere: Non es mihi, etc.] membrum de membro dicere: Non est mihi necessarium. Quin etiam ipsa quae videntur infirmiora membra esse, multo magis necessaria sunt, et maiorem plerumque tuendi se requirunt sollicitudinem. Et si quid dolet membrum unum, compatiuntur ei membra omnia.
19 Unde quam grave est ut detrahamus aliquid ei, cui nos compati oportet: et cui debemus consortium ministerii, ei fraudi et noxae simus! Haec utique lex naturae est, quae nos ad omnem astringit humanitatem, ut alter alteri tamquam unius partes corporis invicem deferamus. Nec detrahendum quidquam putemus, cum contra naturae legem sit non iuvare. Sic enim nascimur ut consentiant membra membris, et alterum alteri adhaereat, et obsequantur sibi mutuo ministerio. Quod si unum desit officio suo, impediantur caetera: ut si eruat oculum manus, nonne sibi operis sui usum negavit? Si pedem vulneret, quantorum sibi actuum profectum inviderit? Et quanto gravius est totum hominem quam unum membrum detrahi? Iam si in uno membro totum corpus violatur, utique in uno homine communio totius humanitatis solvitur; violatur natura [Cic. lib. III Offic. pag. 390, lin. 32: Illud quidem natura non patitur, etc.] generis humani, et sanctae Ecclesiae congregatio, quae in unum connexum corpus atque compactum unitate fidei et charitatis assurgit: Christus quoque Dominus, qui pro universis mortuus est, mercedem sanguinis sui evacuatam dolebit.
20 Quid! quod etiam [Ibid., lin. 37: Atque hoc multo magis exigit ipsa naturae ratio, quae est lex divina et humana, etc] ipsa lex Domini hanc formam tenendam edocet, ut nihil alteri detrahas, tui commodi servandi gratia, cum dicit: Non transferas terminos, quos statuerunt patres tui [Prov. 22, 28]; cum vitulum errantem fratris tui reducendum praecipit [Exod. 23, 4], cum furem mori iubet [Exod. 22, 2], cum vetat mercenarium debita mercede fraudari, cum pecuniam sine usuris reddendam censuit [Levit. 19, 13]. Subvenire enim non habenti humanitatis est: duritiae autem plus extorquere quam dederis [Deut. 23, 19]. Etenim [Ita mss. longe plurimi atque antiquissimi: nonnulli tamen et omnes edit., si ideo inops auxilio tuo eguit, etc.] si ideo auxilio tuo erit opus, quia non habuit unde de suo redderet; nonne impium est ut sub humanitatis simulatione amplius ab eo poscas, qui non habebat unde minus solveret? Absolvis igitur alteri debitotorem, ut condemnes tibi: et hanc humanitatem vocas, ubi est [Mss. aliquot, iniquittais actio. Minus commode.] iniquitatis auctio?
21 Hoc praestamus caeteris animantibus, quod alia genera animantium conferre aliquid nesciunt: ferae autem eripiunt, homines tribuunt. Unde et Psalmista ait: Iustus miseretur, et tribuit [Psal. 36, 21]. Sunt tamen quibus et ferae conferant. Si quidem collatione sobolem suam nutriunt, et aves cibo suo pullos satiant suos: homini autem soli tributum est, ut omnes tamquam suos pascat. Debet istud ipso naturae iure. Quod si non licet non dare, quomodo detrahere licet? Nec ipsae [Cic. lib. III Offic., pag. 390, lin. 36: Hoc enim spectant leges, hoc volant, etc.] leges nos docent? ea quae detracta sunt alicui, cum iniuria personae, aut rei ipsius cumulo, restitui iubent; quo furem a detrahendo, aut poenis deterreant, aut mulcta revocent.
22 Pone tamen quod aliquis possit aut poenam non timere, aut mulctae illudere; numquid dignum est [Rom. edit., ut alter alteri detrahat.] ut aliqui alteri detrahant? Servile hoc vitium, et familiare ultimae conditioni; adeo contra naturam, ut inopia magis hoc extorquere videatur, quam natura suadere. Servorum tamen occulta furta, divitum rapinae publicae.
23 Quid autem tam [Cic. lib. III Offic., pag. 390, lin. 45: Itemque magis est secundum naturam pro omnibus gentibus, etc.] contra naturam, quam violare alterum tui commodi causa; cum pro omnibus excubandum, subeundas molestias, suscipiendum laborem naturalis affectus persuadeat: et gloriosum unicuique ducatur, si periculis propriis quaerat universorum tranquillitatem: multoque sibi unusquisque arbitretur gratius excidia patriae repulisse, quam propria pericula: praestantiusque esse existimet quod operam suam patriae impenderit, quam si in otio positus tranquillam vitam voluptatum copiis functus egisset.
Ambrosius HOME

bnf1732.142 csg97.223

Ambrosius, De Officiis, 3, II. <<<     >>> IV.
monumenta.ch > Ambrosius > 3

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik