Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 3, CAPUT PRIMUM.
1 | David propheta docuit nos tamquam in ampla domo deambulare in corde nostro, et conversari cum eo tamquam cum bono contubernali; ut ipse sibi diceret, et loqueretur secum, ut est illud: Dixi, custodiam vias meas [Psal. 38, 2]. Salomon quoque filius eius ait: Bibe aquam de tuis vasis, et de puteorum tuorum fontibus [Prov. 5, 15]; hoc est tuo consilio utere. Aqua enim alta, consilium in corde viri [Prov. 20, 5]. Nemo, inquit, alienus particeps sit tibi. Fons aquae tuae sit tibi proprius: et iucundare cum uxore, quae est tibi a iuventute. Cervus amicitiae et pullus gratiarum confabulentur tecum [Prov. 5, 17, 18]. |
2 | Non ergo primus Scipio scivit solus non esse, cum solus esset; nec minus otiosus, cum otiosus esset: scivit ante ipsum Moyses, qui cum taceret, clamabat [Exod. 14, 15]: cum otiosus staret, praeliabatur; nec solum praeliabatur, sed etiam de hostibus, quos non contigerat, triumphabat [Exod. 17, 11 et seq.]. Adeo otiosus, ut manus eius alii sustinerent: nec minus quam caeteri negotiosus, qui otiosis manibus expugnabat hostem, quem non poterant vincere qui dimicabant. Ergo Moyses et in silentio loquebatur, et in otio operabatur. Cuius autem maiora negotia, quam huius otia, qui quadringinta diebus positus in monte, totam Legem complexus est, et in illa solitudine qui cum eo loqueretur, non defuit [Exod. 24, 15 et seq.]? Unde et David ait: Audiam quid loquatur in me Dominus Deus [Psal. 84, 9]. Et quanto plus est si cum aliquo Deus loquatur, quam ipse secum! |
3 | Transibant apostoli, et umbra eorum curabat infirmos. Tangebantur vestimenta eorum, et sanitas deferebatur [Act. 5, 16]. |
4 | Sermonem locutus est Elias, et pluvia stetit nec cecidit super terram tribus annis et sex mensibus. Iterum locutus est, et hydria farinae non defecit, et vas olei toto famis diurnae tempore non est exinanitum [III Reg. 17, 1 et seq.]. |
5 | Et quoniam plerosque delectant bellica; quid est praestantius, exercitus magni lacertis, an solis meritis confecisse praelium? Sedebat Elisaeus in uno loco, et rex Syriae magnam belli molem inferebat populo patrum, diversisque consiliorum acervabat fraudibus, et circumvenire insidiis moliebatur: sed omnes eius apparatus propheta deprehendebat, et vigore mentis per gratiam Dei ubique praesens, cogitationes hostium suis annuntiabat, et monebat quibus caverent locis. Quod ubi regi Syriae manifestatum est, misso exercitu, clausit prophetam. Oravit Elisaeus, et omnes illos caecitate percuti fecit, et captivos intrare in Samariam, qui venerant obsidere eum [IV Reg. 6, 8 et seq.]. |
6 | Conferamus hoc otium cum aliorum otio. Alii enim requiescendi causa abducere animum a negotiis solent, et a conventu coetuque hominum subtrahere sese; et aut ruris petere secretum, captare agrorum solitudines, aut intra urbem vacare animo, indulgere quieti et tranquillitati: Elisaeus autem aut in solitudine Iordanem transitu suo dividit [IV Reg. 2, 8]; ut pars defluat posterior, superior autem in fontem recurrat: aut in Carmelo resoluta difficultate generandi, inopina sterilem conceptione fecundat: aut resuscitat mortuos: aut ciborum temperat amaritudines, et facit farinae admixtione dulcescere: aut decem panibus distributis, reliquias colligit, plebe saturata: aut ferrum securis excussum, et in fluvii Iordanis mersum profundum, misso in aquas ligno, facit supernatare: aut emundatione leprosum, aut siccitatem imbribus, aut famem mutat fecunditate [IV Reg. 4, 16 et seq., et alibi.] |
7 | Quando ergo iustus solus est, qui cum Deo semper est? Quando solitarius est, qui numquam separatur a Christo? Quis nos, inquit, separabit a dilectione Christi? Confido quia neque mors, neque vita, neque angelus [Rom. 8, 35]. Quando autem feriatur a negotio, qui numquam feriatur a merito, quo consummatur negotium? Quibus autem locis circumscribitur, cui totus mundus divitiarum possessio est? Qua aestimatione definitur, qui numquam opinione comprehenditur? Etenim quasi ignoratur et cognoscitur: quasi moritur, et ecce vivit: quasi tristis, et semper laetior: ut egenus, et largus: ut qui nihil habeat, et possideat omnia [II Cor. 6, 8]. Nihil enim spectat vir iustus, nisi quod constans et honestum est. Et ideo etiamsi alii videatur pauper, sibi dives est: qui non eorum quae caduca, sed eorum quae aeterna sunt, aestimatione censetur. |