Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 2, CAPUT XXX.
152 | Filii, fugite improbos, cavete invidos. Inter improbum et invidum hoc interest: improbus suo delectatur bono, invidus torquetur alieno: ille diligit mala, hic bona odit; ut prope tolerabilior sit, qui sibi vult bene, quam qui male omnibus. |
153 | Filii, ante factum cogitate: et cum diutius cogitaveritis, tunc facite quod probatis. Laudabilis mortis cum occasio datur, rapienda est illico. Dilata gloria fugit, nec facile comprehenditur. |
154 | Fidem diligite, quoniam per fidem et devotionem Iosias magnum sibi ab adversariis amorem acquisivit; quoniam celebravit pascha Domini, cum esset annorum decem et octo, quemadmodum nemo ante eum [IV Reg. 23, 21 seq.]. Zelo itaque ut vicit superiores, ita et vos, filii, zelum Dei sumite. Exquirat vos Dei zelus et devoret; ut unusquisque vestrum dicat: Exquisivit me zelus domus tuae [Psal. 68, 10]. Apostolus Christi zelotes dictus est [Luc. 6, 15]. Quid de Apostolo dico? Ipse Dominus ait: Zelus domus tuae comedit me [Ioan. 2, 17]. Sit ergo Dei zelus, non iste humanus quem invidia generat. |
155 | Sit inter vos pax, quae superat omnem sensum. Amate vos invicem. Nihil charitate dulcius, nihil pace gratius. Et vos ipsi scitis quod prae caeteris vos semper dilexi et diligo: quasi unius patris filii coaluistis in affectum germanitatis. |
156 | Quae bona sunt tenete, et Deus pacis et dilectionis erit vobiscum in Domino Iesu: cui est honor, gloria, magnificentia, potestas, cum Spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen. |