monumenta.ch > Ambrosius > 29
Ambrosius, De Officiis, 2, XXVIII. <<<     >>> XXX.

Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 2, CAPUT XXIX.

144 Illud sane diligenter intuendum est, ut deposita viduarum intemerata maneant, sine ulla serventur offensione, non solum viduarum, sed etiam omnium; fides enim exhibenda omnibus est, sed maior est viduarum causa et pupillorum.
145 Denique hoc solo viduarum nomine, sicut in libris Machabaeorum legimus [II Machab. 3, 10 et seq.], commendatum templo omne servatum est. Nam cum indicium factum esset pecuniarum, quas in templo Hierosolymis maximas reperiri posse Simon nefarius Antiocho regi prodidit, missus [Edit. omnes ac plerique mss., missus in Hierusalem: verum potiores antiquioresque constanter legunt, missus in rem, supple praesentem, id est, in ipsum locum.] in rem Heliodorus, ad templum venit, et summo sacerdoti aperuit indicii invidiam, et adventus sui causam.
146 Tunc sacerdos deposita esse dixit viduarum victualia et pupillorum: [Quaedam autem . . . . auri vero ducenta, desunt isthaec omnia in Thuan. aliisque pluribus ac melioris aevi cod. Et proinde nobis maiorem in modum suspecta sunt. Attamen cum in nonnullis, atque omnibus edit. habeantur eis spongiam inducendam non putavimus. Quatuor mss., quaedam autem orphani Tobiae.] quaedam autem Hircani Tobiae viri sancti, eaque demonstravit. Argenti talenta quadraginta erant, auri vero ducenta. Quae cum Heliodorus ereptum ire vellet, et regis vindicare commodis, sacerdotes ante altare iactaverunt se, induti sacerdotales stolas: et Deum vivum qui de depositis legem dederat, flentes invocabant, ut custodem se praeceptorum praestaret suorum. Vultus vero et color summi sacerdotis immutatus declarabat dolorem animi, et mentis intentae sollicitudinem. Flebant omnes, quod in contemptum locus venturus foret, si nec in Dei templo tuta fidei servaretur custodia: accinctaeque mulieres pectus, et clausae virgines pulsabant ianuam: ad muros alii currebant, per fenestras alii prospectabant, omnes ad coelum tendebant manus, orantes ut suis Dominus adesset legibus.
147 Heliodorus autem nec his territus, quod intenderat, urgebat, et satellitibus suis aerarium sepserat; cum subito apparuit illi terribilis eques armis praefulgens aureis: equus autem eius erat insigni ornatus opertorio. Alii quoque duo iuvenes apparuerunt in virtute inclyta, decore grato, cum splendore gloriae, speciosi amictu, qui circumsteterunt eum, et utraque ex parte flagellabant sacrilegum, sine ulla intermissione continuato verbere. Quid multa? Circumfusus caligine in terram concidit, et evidenti divinae operationis indicio exanimatus iacebat, nec ulla spes in eo residebat salutis. Oborta est laetitia metuentibus, metus superbis: [Quaedam edit., delectique ex amicis. Consequenter autem omnes edit. ac pauci mss., ut vitam posceret ei. Denique Rom. edit. sola, agebat spiritum.] deiectique ex amicis Heliodori quidam rogabant Oniam, vitam poscentes ei, quoniam supremum gerebat spiritum.
148 Rogante itaque sacerdote summo, iidem iuvenes iterum Heliodoro apparuerunt, iisdem amicti vestibus, et dixerunt ad eum: Oniae summo sacerdoti gratias age, propter quem tibi vita est reddita. Tu autem expertus Dei flagella, vade, et nuntia tuis omnibus, quantam cognoveris templi religionem, et Dei potestatem. His dictis, non comparuerunt. Heliodorus itaque recepto spiritu, hostiam Domino obtulit, Oniae sacerdoti gratias egit, et cum exercitu ad regem revertitur dicens: Si quem habes hostem, aut aliquem insidiatorem rerum tuarum, illuc illum dirige, et flagellatum recipies eum.
149 Servanda est igitur, filii, depositis fides, adhibenda diligentia. Egregie hinc vestrum enitescit ministerium, si suscepta impressio potentis, quam vel vidua vel orphani tolerare non queant, Ecclesiae subsidio cohibeatur: si ostendatis plus apud vos mandatum Domini, quam divitis valere gratiam.
150 Meministis ipsi quoties adversus regales impetus pro viduarum, immo omnium depositis certamen subierimus. Commune hoc vobiscum mihi. Recens exemplum Ecclesiae Ticinensis proferam, quae viduae depositum, quod susceperat, amittere periclitabatur. Interpellante enim eo qui sibi illud imperiali rescripto vindicare cupiebat, [Mss. plures et antiq., Clerici contendebant auctoritatem; quatuor, contemnebant auctoritatem; unus, obtendebant; alius, non tenebant, contendebant auctoritatem. Attamen videtur potior aliorum et edit. lectio; nisi quis id velit per contendebant, significari, clericos intendisse ac verbis amplificasse Caesaream auctoritatem; propterea quod ei cederent: quod non male cohaeret cum sequentibus. Infra vero ubi edit. Amerb. et Era. cum mss. aliquot, Legebatur rescripti forma directior, magister officiorum statuta agens in rebus imminebat. Gill. autem ac Rom. cum mss. etiam nonnullis, Legebatur rescripti forma, directio magistri, officiorum, etc. Quidam mss . . . . , rescripti forma directi, magister; quidam etiam, rescripti forma, direptio magistri; reliqui tandem in quibus Thuan. et alii probatioris notae, ut nos in textu. Porro quid esset rescriptum, quibusve nominibus diceretur priore tomo iam diximus: de quo etiam videas licet iurisconsulti Bulengeri lib. III de Imperat. Rom. cap. 12. Sunt autem alia quaedam vocabula, quae ne morae sint legenti, explicabimus. Interpellare hoc loco idem est ac compellare, convenire et iuridice postulare. Honorati non alii intelliguntur quam qui publicis muneribus ante defuncti, emerito honore pollebant. Sic non solum hic et lib. III, cap. 7, sed etiam apud scriptores Ambrosio aequales supparesve, nec non in Cod. Theod. tit. de Officio iud. ea vox accipienda est. Vide Cassiod. Variarum lib. II, epist. 3, 4, 8, 29, 40. Adi similiter eumdem Bulenger. de Imperio Rom. lib. II, cap. 16. Intercessores, teste Gothofrido in lib. I de Pignoribus, erant ii qui a rectoribus provinciarum exsecutores dabantur. Magister Officiorum palatinis praeerat officiis. Agentes autem in rebus dicti sunt, quod sub Magistro Officiorum agerent, ut docet Gothofridus, tit. de Agentibus in rebus: Bulengerus vero de hoc utroque officio tractat lib. III de Imperio Rom., cap. 14, et lib. VI, cap. 42. Postremo dicitur rescripti forma directior, id est, plana et aperta, nec ullis ambagibus involuta. De illo autem viduae deposito apud Ecclesiam Ticinensem egimus in Admonit. in hosce de Offic. libros.] clerici non tenebant auctoritatem: honorati quoque et intercessores dati non posse praeceptis imperatoris obviari ferebant. Legebatur rescripti forma directior, magistri officiorum statuta, agens in rebus imminebat. Quid plura? [Mss. Divion., creditum erat. Mss. Feron. et Laud., tradendum erat. Sed nihil mutandum in lectione aliorum atque edit. saepe enim per praeteritum efferimus, quod statim futurum significamus; ut cum dicimus, hoc factum puta, vel urbs capta erat, nisi auxilio venisset, etc.] Traditum erat.
151 Tamen communicato mecum consilio, obsedit sanctus episcopus ea conclavia, ad quae translatum illud depositum viduae cognoverat. Quod ubi non potuit auferri, receptum sub chirographo est. Postea iterum flagitabatur ex chirographo: praeceptum imperator iteraverat, ut ipse per semetipsum nos conveniret. Negatum est: et exposita divinae legis auctoritate, et serie lectionis, et Heliodori periculo, vix tandem rationem imperator accepit. Post etiam tentata fuerat obreptio; sed praevenit sanctus episcopus, ut redderet viduae quod acceperat. Fides interim salva est: [Vet. edit., oppressio non est formidini. Rursus vero ubi eaedem cum Rom. et pluribus mss., quia iam res, non fides periclitatur; cod. Thuan. et alii aliquot, quia res non est, fides periclitabatur. Sed forte non est, librarii lapsu scriptum est, pro non et, sive, non etiam, nisi hic quoque fuerit transpositio pro, et non.] impressio non est formidini; quia iam res, non fides periclitatur.
Ambrosius HOME

bnf1732.134 csg97.211

Ambrosius, De Officiis, 2, XXVIII. <<<     >>> XXX.
monumenta.ch > Ambrosius > 29

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik