monumenta.ch > Ambrosius > 28
Ambrosius, De Officiis, 2, XXVII. <<<     >>> XXIX.

Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 2, CAPUT XXVIII.

136 Hoc maximum incentivum misericordiae, ut compatiamur alienis calamitatibus (Dist. 86, cap. Pulchra, § Compatiamur), necessitates aliorum, quantum possumus, iuvemus; et plus interdum quam possumus. Melius est enim pro misericordia causas praestare, vel invidiam perpeti, quam praetendere inclementiam; ut nos aliquando in invidiam incidimus, quod confregerimus vasa [Discimus ex hoc toto capite iam inde a primis seculis in Ecclesia fuisse vasa pretiosa, quorum alia ad usum sacramentorum initiata et consecrata essent, alia minime, sed tantum ad decus et ornamentum: utraque vero tam multa exstitisse, ut redimendae innumerorum captivorum multitudini sufficerent. Hinc praeterea intelligimus auream illam Ecclesiae supelleculem Ambrosio nullo modo fuisse improbatam, cum non nisi certis ac definitis casibus, et deficientibus aliis subsidiis eam iure distrahi posse concedat. Itaque sicubi nonnulli sancti Patres, ut Hieronymus epist. 2, ad Nepotianum; Chrysostomus hom. 52 in Matth. et 60 ad populum Antioch.; Isidorus Pelusiota lib. II, epist. 88, et Bernardus, cap. 11 Apologiae, videntur aureorum argenteorumve ornamentorum in Ecclesiis usum condemnare; ita mens eorum interpretanda est, ut non usum legitimum, sed abusum proscriptum velint, videlicet aut luxum et fastum plane profanum, aut praeposteram eorum religionem qui multos pauperes perire, quam aureum aliquod vasculum e sacrario decedere levius ferrent. Hoc autem animo fuisse agnoscimus arianos illos, qui sancto nostro invidiam, huius numquam satis laudati facinoris occasione, conflare moliebantur. Huc refer quae supra habentur pag. 86, num. 70, ubi quo tempore ea acciderint subnotavimus, sicut et in Admonit. nostra ad hos de Offic. Minist. libros.] mystica, ut captivos redimeremus, quod arianis displicere potuerat; nec tam factum displiceret, quam ut esset quod in nobis reprehenderetur. Quis autem est tam durus, immitis, ferreus, cui displiceat quod homo redimitur a morte, femina ab impuritatibus barbarorum, quae graviores morte sunt: adolescentulae, vel pueruli, vel infantes ab idolorum contagiis, quibus mortis metu inquinabantur?
137 Quam causam nos etsi non sine ratione aliqua gessimus; tamen ita in populo prosecuti sumus, ut confiteremur, multoque fuisse commodius astrueremus, ut animas Domino quam aurum servaremus [Matth. 10, 9]. Qui enim sine auro misit apostolos, Ecclesias sine auro congregavit. Aurum Ecclesia habet (12, quaest. 2, cap. Aurum); non ut servet, sed ut eroget, et subveniat in necessitatibus. Quid opus est custodire quod nihil adiuvat? An ignoramus quantum auri atque argenti de templo Domini Assyrii sustulerint [IV Reg. 24, 13]? Nonne melius [Era. et edit. seq. cum mss. nonnullis, conflat sacerdos propter alimoniam (edit. Rom., pro alimonia) pauperum. . . . quam sacrilegus contaminata asportet; quidam mss., contaminat, asportat hostis. Rom. edit., quam ut sacrilegus contaminet et asportet, etc. Amerb. cum aliis longe plurimis, ut in textu, nisi quod aliqui mss. pro, sacrilegus, legunt sacrilegiis.] conflant sacerdotes propter alimoniam pauperum, si alia subsidia desint, quam ut sacrilegus contaminata asportet hostis? Nonne dicturus est Dominus: Cur passus es tot inopes fame mori? Et certe habebas aurum, ministrasses alimoniam. Cur tot captivi deducti [Edit. ac pauci mss., in commercium, nec redempti? Cur tot ab hoste, etc.] in commercio sunt, nec redempti, ab hoste occisi sunt? Melius fuerat ut vasa viventium servares, quam metallorum.
138 His non posset responsum referri. Quid enim diceres: Timui ne templo Dei ornatus deesset? Responderet: Aurum sacramenta non quaerunt: neque auro placent, quae auro non emuntur. Ornatus sacramentorum redemptio captivorum est. Vere illa sunt vasa pretiosa, quae redimunt animas a morte. Ille verus thesaurus est Domini, qui operatur quod sanguis eius operatus est. Tunc vas Dominici sanguinis [Era. et seq. edit. cum mss. nonnullis, agnosco, cum in utroque videro, etc.] agnoscitur, cum in utroque viderit redemptionem; ut calix ab hoste redimat, quos sanguis a peccato redimit. Quam pulchrum, ut cum [Codex Thuan. et alii magno numero, agmina peccatorum.] agmina captivorum ab Ecclesia redimuntur, dicatur: Hos Christus redemit! Ecce aurum quod probari potest, ecce aurum utile, ecce aurum Christi quod a morte liberat, ecce aurum quo redimitur pudicitia, servatur castitas.
139 Hos ergo malui vobis liberos tradere, quam aurum reservare. Hic numerus captivorum, hic ordo praestantior est, quam [Quidam mss., species vasculorum.] species poculorum. Huic muneri proficere debuit aurum Redemptoris, ut redimeret periclitantes. Agnosco infusum auro sanguinem Christi non solum irrutilasse, verum etiam divinae operationis impressisse virtutem redemptionis munere.
140 Tale aurum sanctus martyr Laurentius Domino reservavit, a quo cum quaererentur thesauri Ecclesiae, promisit se demonstraturum. Sequenti die pauperes duxit. Interrogatus ubi essent thesauri quos promiserat, ostendit pauperes dicens: Hi sunt thesauri Ecclesiae. Et vere thesauri, in quibus Christus est, in quibus fides est. Denique Apostolus ait: Habemus thesaurum in vasis fictilibus [II Cor. 4, 7]. Quos meliores thesauros habet Christus, quam eos in quibus se esse dixit? Sic enim scriptum est: Esurivi, et dedistis mihi manducare: sitivi, et dedistis mihi bibere: hospes eram, et collegistis me [Matt. 25, 35]. Et infra: Quod enim uni horum fecistis, mihi fecistis (Ibid., 40). Quos meliores Iesus habet thesauros, quam eos in quibus amat videri?
141 Hos thesauros demonstravit [Nonnulli mss., Laurentius, et vidit quos eos, etc.] Laurentius, et vicit, quod eos nec persecutor potuit auferre. Itaque Ioachim qui aurum in obsidione servabat, nec dispensabat alimoniae comparandae; et aurum vidit eripi, et se in captivitatem deduci [IV Reg. 24, 13]. Laurentius qui aurum Ecclesiae maluit erogare pauperibus, quam persecutori reservare, pro singulari suae interpretationis vivacitate sacram martyrii accepit coronam. Numquid dictum est sancto Laurentio: Non debuisti erogare thesauros Ecclesiae, vasa sacramentorum vendere?
142 Opus est ut quis fide sincera et perspicaci providentia munus hoc impleat. Sane si in sua aliquis derivat emolumenta, crimen est: sin vero pauperibus erogat, captivum redimit, misericordia est. Nemo enim (12, q. 2, cap. Aurum, § Nemo potest) potest dicere: Cur pauper vivit? Nemo potest queri, quia captivi redempti sunt: nemo potest accusare, quia templum Dei est aedificatum: nemo potest indignari, quia humandis fidelium reliquiis spatia laxata sunt: nemo potest dolere, quia in sepulturis Christianorum requies defunctorum est. In his tribus generibus vasa Ecclesiae etiam initiata confringere, conflare, vendere licet.
143 Opus est ut de Ecclesia mystici poculi forma non exeat, ne ad usus nefarios sacri calicis ministerium transferatur. Ideo intra Ecclesiam primum quaesita sunt vasa quae initiata non essent: deinde comminuta, postremo conflata, [Edit. ac multi mss. per minutas erogationes: Thuan. vero et alii aliquot bonae notae, per minutias erogationis.] per minutias erogationis dispensata egentibus, captivorum quoque pretiis profecerunt. Quod si desunt nova, et quae nequaquam initiata videantur, in huiusmodi usus, quos supra diximus, arbitror omnia pie posse converti.
Ambrosius HOME

bnf1732.131 csg97.207

Ambrosius, De Officiis, 2, XXVII. <<<     >>> XXIX.
monumenta.ch > Ambrosius > 28

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik