Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 2, CAPUT XXVII.
133 | Ad summam novimus quod pecuniae contemptus iustitiae forma sit; et ideo avaritiam declinare debemus, et omni studio intendere, ne quid faciamus umquam adversus iustitiam, sed in omnibus gestis et operibus custodiamus eam. |
134 | Si volumus commendare nos Deo, charitatem habeamus, unanimes simus, humilitatem sequamur, alterutrum existimantes superiorem sibi. Haec est enim humilitas, si nihil sibi quis arroget, et inferiorem se esse existimet. Episcopus ut membris suis utatur clericis, et maxime ministris qui sunt vere filii; quem cuique viderit aptum muneri, ei deputet. |
135 | Cum dolore amputatur etiam quae putruit pars corporis, et diu tractatur, si potest sanari medicamentis: si non potest, tunc a medico bono absciditur. Sic episcopi affectus boni est, ut optet sanare infirmos, serpentia auferre ulcera, adurere aliqua, non abscidere: postremo quod sanari non potest, cum dolore abscidere. Unde pulcherrimum illud praeceptum magis eminet, ut cogitemus non quae nostra sunt, sed quae aliorum [Phil. 2, 4]. Hoc enim modo nihil erit, quod vel irati nostro indulgeamus affectui, vel faventes nostrae plus iusto tribuamus aliquid voluntati. |