Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 2, CAPUT XXV.
126 | Quid autem et tibi prodest favere diviti? An quia citius amantem remuneratur? His enim favemus frequentius, a quibus referendae vicem speramus gratiae. Sed eo magis infirmo et inopinos studere convenit; quia pro eo qui non habet, remunerationem speramus a Domino Iesu [Luc. 14, 12, 13]: qui sub specie convivii generalem virtutum edidit formam: ut his potius nostra conferamus beneficia, qui nobis ea non possunt repraesentare, docens ad convivium atque epulas non eos qui divites sunt, sed pauperes invitandos. Divites enim rogari videntur, ut ipsi quoque nobis reddant convivium; pauperes, quia non habent quod restituant, cum acceperint, remuneratorem nobis faciunt Dominum, qui se pro paupere obligandum obtulit. |
127 | Ad ipsum quoque saeculi usum collatio beneficii facta in pauperes magis quam in locupletes plus iuvat; quia dives dedignatur beneficium, et pudet eum debitorem esse gratiae. Quin etiam id quod collatum est sibi, meritis suis arrogat, quod velut debitum acceperit, vel ideo datum sit eo quod is qui dedit, reddendum sibi a divite uberius existimaverit. Ita in accipiendo beneficio, eo ipso quod acceperint divites, dedisse se magis quam accepisse existimant: pauper vero etsi non habet unde reddat pecuniam, refert gratiam. In quo certum est quod plus reddat, quam acceperit; pecunia enim nummo solvitur, gratia numquam exinanitur. Reddendo vacuatur pecunia: gratia autem et habendo solvitur, et solvendo retinetur. Deinde quod dives refugit, pauper fatetur quod sit obligatus debito, sibique subventum, non honori suo delatum putat: donatos sibi arbitratur filios, vitam redditam, servatam familiam. Quanto igitur melius apud bonos, quam apud ingratos locare beneficium? |
128 | Unde Dominus ad discipulos ait: Nolite possidere aurum, neque argentum, neque pecuniam; [Matth. 10, 9]; quia velut falce, pullulantem in pectoribus humanis succidit avaritiam. Petrus quoque claudo, qui ex utero matris suae portabatur, ait: Argentum et aurum non habeo: sed quod habeo, do tibi. In nomine Iesu Christi Nazareni surge et ambula [Act. 3, 6]. Itaque pecuniam non dedit, sanitatem dedit. Quanto melius est salutem habere sine pecunia, quam pecuniam sine salute! Surrexit claudus, quod non sperabat: pecuniam non accepit, quam sperabat. Sed haec vix in sanctis Domini reperiuntur, ut divitiae contemptui sint. |