Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 2, CAPUT XXIV.
119 | Ergo bonis actibus et sincero proposito nitendum ad honorem arbitror, et maxime ecclesiasticum; ut neque resupina arrogantia, vel remissa negligentia sit: neque turpis affectatio, et indecora ambitio. Ad omnia abundat animi directa simplicitas, satisque se ipsa commendat. |
120 | In ipso vero munere neque severitatem esse duram convenit, nec nimiam remissionem; ne aut potestatem exercere, aut susceptum officium nequaquam implere videamur. |
121 | Enitendum quoque ut beneficiis atque officiis obligemus plurimos, et collatam reservemus gratiam; ne iure beneficii fiant immemores, qui se graviter laesos dolent. Saepe enim usu venit ut quos gratia foveris, vel aliquo superiore cumulaveris gradu, avertas, si indigne aliquem eis praeponendum iudices. Sed et sacerdotem beneficiis suis vel iudiciis favere convenit, ut aequitatem custodiat, et presbytero vel ministro deferre, ut parenti. |
122 | Neque hos quia semel probati sunt, arrogantes esse oportet; sed magis tamquam memores gratiae, humilitatem tenere: neque offendi sacerdotem, si aut presbyter, aut minister, aut quisquam de clero, aut misericordia, aut ieiunio, aut integritate, aut doctrina et lectione existimationem accumulet suam: Gratia enim Ecclesiae laus doctoris est. Bonum, opus alicuius praedicari, ita tamen si nullo studio fiat iactantiae. Laudent enim unumquemque proximorum labia, et non os suum: et commendent opera, non studia sua. |
123 | Caeterum si quis non obediat episcopo, extollere atque exaltare sese desideret, obumbrare merita episcopi simulata affectatione doctrinae aut humilitatis, aut misericordiae, is a vero devius superbit; quoniam veritatis ea est regula, ut nihil facias commendandi tui causa, quo minor alius fiat: neque si quid boni habeas, id ad deformationem alterius et vituperationem exerceas. |
124 | Ne defendas improbum, et sancta indigno committenda arbitreris: neque iterum urgeas et impugnes, cuius crimen non deprehenderis. Nam cum in omnibus iniustitia cito offendat, tum maxime in Ecclesia, ubi aequitatem esse oportet, ubi aequalitatem haberi decet; ut nihil sibi potentior plus vindicet, nihil plus usurpet ditior. Sive enim pauper, sive dives, in Christo unum sunt. Nihil sanctior plus sibi arroget; ipsum enim par est esse humiliorem. |
125 | Sed nec personam alterius accipiamus in iudicio: gratia absit, causae merita decernant. Nihil sic opinionem, immo fidem gravat, quam si in iudicando potentiori dones causam inferioris: vel pauperem innocentem arguas, divitem excuses reum culpae. Pronum quidem est genus hominum favere honoratioribus, ne laesos sese putent, ne victi doleant. Sed primum si offensam vereris, non recipias iudicium: si sacerdos es, aut si quisquam alius, non lacessas. Licet tibi silere in negotio duntaxat pecuniario; quamquam sit constantiae adesse aequitati. In causa autem Dei, ubi communionis periculum est, etiam dissimulare peccatum est non leve. |