117 | Quis igitur vel illos [Ibid., pag. 376, lin. 45: Male enim se res habet, cum quod virtute effici debet, etc. Item pag. 381, lin. 42: Praeclare in epistola quadam Alexandrum filium Philippus accusat, etc.] qui pecunia ad obedientiam redimuntur, vel eos qui assentatione invitantur, fidos sibi arbitretur? Nam et illi frequenter se vendere volunt, et isti imperia dura ferre non possunt. Levi assentatiuncula facile capiuntur: si perstrinxeris verbo, immurmurant, deserunt, infesti abeunt, indignantes relinquunt, imperare malunt, quam obedire: quasi obnoxios beneficio, subiectos sibi debere esse existimant, quos praepositos sibi habere debeant. |
118 | Quis igitur sibi fideles putet, quos vel pecunia vel adulatione sibi obligandos crediderit? Nam et ille qui pecuniam acceperit, vilem se et despectum iudicat, nisi saepe redimatur? Itaque frequenter exspectat pretium suum: et ille qui obsecratione ambitus videtur, vult semper se rogari. |