Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 2, CAPUT XXII.
112 | Quin etiam verborum ipsorum et praeceptorum esse mensuram convenit; ne aut nimia remissio videatur, aut nimia severitas. Plerique enim remissiores malunt esse, ut videantur boni esse: sed nihil simulatum et fictum verae virtutis esse certum est; quin etiam diuturnum esse non solet. In principio vernat, in processu tamquam flosculus dissipatur et solvitur: quod autem verum ac sincerum, alta radice fundatur. |
113 | Et ut exemplis assertiones nostras probemus, quoniam quae simulata sunt, diuturna esse non possunt, sed tamquam ad tempus virentia cito decidunt, ex ea familia ex qua nobis plurima ad virtutis profectum exempla accersivimus, unum simulationis et fraudis proferamus testimonium [II Reg. 14, 25]. |
114 | Abessalon [II Reg. 15, 1 et seq.] erat David regis filius, decore insignis, egregius forma, praestans iuventa; ita ut vir talis in Israel non reperiretur, a vestigio pedis usque ad verticem immaculatus. Is fecit sibi currus et equos, et viros quinquaginta, qui praecurrerent ante eum. Surgebat diluculo, et stabat ante portam in via: et si quem advertisset regis iudicia quaerentem, accedebat ad eum, dicens: Ex qua civitate es tu? Respondebat ille: Ex una tribu sum de tribubus Israel, servus tuus. Referebat Abessalon: Verba tua bona sunt et directa, et qui te audiat non est tibi datus a rege. Quis constituet me iudicem, et quisquis ad me veniet, cuicumque fuerit iudicium necessarium, iustificabo illum? Talibus delinibat singulos sermonibus. Et cum accederent adorare eum, extendens manus suas, apprehendebat atque osculabatur eos. Sic convertit in se corda omnium, dum blanditiae huiusmodi intimorum tangunt viscerum sensum. |
115 | Sed delicati isti et ambitiosi elegerunt honorabilia et grata ad tempus et iucunda: ubi parva processit dilatio, quam prudens omnium propheta paulisper cedendo interponendam putavit, non potuerunt tolerare ac sustinere. Denique [II Reg. 18, 5] non dubitans de victoria David, commendabat filium dimicaturis, ut ei parcerent. Ideoque nec praelio interesse maluit; ne vel referre arma, parricidae licet, videretur, sed tamen filio. |
116 | Liquet igitur ea esse perpetua ac solida, quae vera sunt, et quae sincere potius quam dolo congregantur: ea vero quae simulatione atque assentatione parata sunt, non posse diu perseverare. |