monumenta.ch > Ambrosius > 21
Ambrosius, De Officiis, 2, XX. <<<     >>> XXII.

Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 2, CAPUT XXI.

102 Adiuvat hoc quoque ad profectum bonae existimationis, [Cic. lib. II Offic. pag. 381, lin. 29: Maxime autem et gloria paritur et gratia defensionibus, etc. Quod autem ait Ambrosius, de morte damnatum eruas, de hoc adeas licet, quae nos tomo I Expos. in psal. CXVIII, serm. 8, num 41, subnotavimus. Hic vero id unum libet adiicere, cautionem appositam hoc loco hinc promanasse, quod cum interdum episcopi, clerici vel etiam monachi ferventiore quam prudentiore zelo reos suppliciis eripere niterentur, aut seditionibus, aut saltem gravibus iudicum imperialium querelis ansam dabant. Adde quod etiam fieri poterat, ut quos per corruptionem ipsi liberaverant, eos per vim ab episcopis raptos causarentur. Tollendo igitur huic malo leges nonnullae reperiuntur datae ab imperatoribus; ut puta a Theodosio et Arcadio lib. XV et XVI, de Poenis. Porro morem hunc quo clerici ac monachi supplicio reos alias eximebant, Cuiacius, Paratitlo cod. de Episc. audientia, autumat ortum duxisse ab exemplo paganorum sacrificorum; hoc enim eo iure potitos esse Taciti, Suctonii et Plutarchi auctoritate idem astruit. Superest autem etiamnum apud nos vestigium quoddam priscae huius consuetudinis, dum Rothomagi singulis annis, festo Ascensionis die, unus de reis homicidii, postquam solemni ritu sacrum Romani episcopi feretrum humeris subivit, absolvitur: Aureliani quoque novo episcopo in eam urbem ingredienti quisquis occurrerit, si rerum capitalium noxa teneatur, eadem donatur impunitate; cuius privilegii meminit Ivo Carnot. epist 53.] si de potentis manibus eripias inopem, de morte damnatum eruas, quantum sine perturbatione fieri potest; ne videamur iactantiae magis causa facere, quam misericordiae, et graviora inferre vulnera, dum levioribus mederi desideramus. Iam si oppressum opibus potentis, et factione magis quam sceleris sui pretio gravatum liberaveris, egregae convalescit opinionis testimonium.
103 Commendat plerosque etiam [Cic. lib. II Offic. pag. 386, lin. 37: Recte etiam a Theophrasto est laudata hospitalitas, etc.] hospitalitas. Est enim publica species humanitatis, ut peregrinus hospitio non egeat, suscipiatur officiose, pateat advenienti [Quidam mss., ianua. Quanta gratia et merces est, qui hospites et peregrinos suscipit. Valde id, etc.] ianua. Valde id decorum totius est orbis existimatione, peregrinos cum honore suscipi, non deesse mensae hospitalitatis gratiam, occurrere officiis liberalitatis, explorare adventus hospitum.
104 Quod Abrahae laudi est datum, qui ante ianuam suam speculabatur, ne forte praeteriret peregrinus aliquis: et diligenter praetendebat excubias, ut occurreret, ut praeveniret, ut rogaret, ne transiret hospes, dicens: Domine, si inveni gratiam ante te, ne praeterieris puerum tuum [Gen. 18, 1 et seq.]. Et ideo pro hospitalitatis mercede fructum posteritatis recepit.
105 Loth quoque nepos eius non solum genere, sed etiam virtute proximus, propter hospitalitatis affectum Sodomitana a se suisque supplicia detorsit [Gen. 19, 1 et seq.].
106 Decet igitur hospitalem esse, benignum, iustum, non alieni cupidum; immo [Ibid., pag. 383, lin. 30: In omni re contrahenda . . . . aequum et facilem, multa multis de suo iure decedentem, etc.] de suo iure cedentem potius aliqua, si fuerit lacessitus, quam aliena iura pulsantem, fugitantem litium, abhorrentem a iurgiis, redimentem concordiam et tranquillitatis gratiam. Siquidem de suo iure virum bonum aliquid relaxare, non solum liberalitatis, sed plerumque etiam commoditatis est. Primum dispendio litis carere, non mediocre est lucrum; deinde accedit ad fructum quod augetur amicitia, ex qua oriuntur plurimae commoditates, [Edit. omnes, quae contemnenti aliquo in tempore, postea fructuosae sint? mss. vero omnes, ut in contextu; si tamen unum aut alterum excipias, ubi legitur, quae contemnenti aliqua in tempore, postea fructuosa erunt.] quae contemnenti aliqua in tempore, postea fructuosae erunt.
107 In officiis autem hospitalibus, omnibus quidem humanitas impartienda est: [Cic. lib. II Offic., pag. 384, lin. 22: Itaque vulgo loquuntur se in beneficiis collocandis mores hominum, etc.] iustis autem uberior deferenda honorificentia: Quicumque enim iustum receperit in nomine iusti, mercedem iusti accipiet [Matth. 10, 41, 42], ut Dominus pronuntiavit. Tanta autem est apud Deum hospitalitatis gratia, ut ne potus quidem aquae frigidae a praemiis remunerationis immunis sit. Vides quia Abraham Deum recepit hospitio, dum hospites quaerit? Vides quia Loth angelos recepit? [Plures edit. et quidam mss., Qui scis an et tu cum suspicis hospitem . . . . cum in hospito sit Christus.] Unde scis ne et tu cum suscipis hominem, suscipias Christum? Licet in hospite sit Christus; quia Christus in paupere est, sicut ipse ait: In carcere eram, et venistis ad me: nudus eram, et operuistis me [Matth. 25, 36].
108 Suave est igitur non pecuniae, sed gratiae studere. [Cic. lib. II Offic., pag. 384, lin. 23: Sed quis est tandem qui inopis et optimi viri causae non anteponat, etc. Item lin. 43: Sed corrupti mores depravatique sunt admiratione divitiarum.] Verum hoc malum iamdudum humanis influxit mentibus, ut pecunia honori sit, et animi hominum divitiarum admiratione capiantur. Inde se immersit avaritia, veluti quaedam bonorum ariditas officiorum; ut homines damnum putent quidquid praeter morem impenditur. Sed etiam in hoc adversus avaritiam, ne quod afferre possit impedimentum, prospexit Scriptura venerabilis, dicens: Quia melior est hospitalitas cum oleribus [Prov. 15, 17]. Et infra: Melior est panis in suavitate cum pace [Prov. 17, 1]. Non enim prodigos nos docet esse Scriptura, sed liberales.
109 Largitatis enim [Ibid., pag, 382, lin. 12: Omnino duo sunt genera largorum, quorum alteri prodigi dicuntur, etc. Quae autem prodigalitatis exempla subiecit sanctus Ambrosius, eadem iam priore tomo saepius exagitaverat; enimvero conviviorum luxum atque effusionem cum alibi non semel, tum plurimis locis lib. de Elia et Ieiunio, suis coloribus descripta reperies: de circi autem ac theatri spectaculis praecipue habes in psal. CXVIII, serm. 5, pag. 1025. Quod autem in gladiatorum munera non ita crebro invehitur, hinc forte merito collexeris, Mediolani parum usitatum fuisse crudele illud oblectationis genus, quod numquam non summo cum stomacho detestati sunt antiqui Patres. De huiusmodi certaminibus praeter veteres auctores e recentioribus accuratissime disputavit I. Lipsius lib. duob. Saturnalium: Rosinus in Antiq. Rom. nonnulla, Laurentius in Polymathia multa congessit. Ultimum tandem prodigi sumptus exemplum ponit venationes, circenses videlicet in quibus feras insolitas per totam Africam aliasque dissitissimas regiones maximis impensis conquisitas populo exhibebant: de qua venandi ratione multa sunt apud Martialem epigrammata: nonnulla quoque habet Suetonius, atque alii: sed adeundus prae caeteris Tertull. de Spectaculis, et Cassiod. lib. V Var.] duo sunt genera [Cod. Big. post vocem genera subiungit, De duobus generibus largitatis. Sed ex margine.]: unum liberalitatis, alterum prodigae effusionis. Liberale est hospitio recipere, nudum vestire, redimere captivos, non habentes sumptu iuvare: prodigum est, sumptuosis effluescere conviviis, et vino plurimo; unde legisti: Prodigum est vinum, et contumeliosa ebrietas [Prov. 20, 1]. Prodigum est popularis favoris gratia exinanire proprias opes: quod faciunt qui ludis circensibus, vel etiam theatralibus, et muneribus gladiatoriis, vel etiam venationibus patrimonium dilapidant suum, ut vincant superiorum celebritates; cum totum illud sit inane, quod agunt. Quandoquidem etiam bonorum operum sumptibus immoderatum esse non deceat.
110 [Grat. Pulchra etiam liberalitas est in ipso pauperis dato mensuram tenere.] Pulchra liberalitas (Dist. 86, cap. Pulchra) erga ipsos quoque pauperes [Cic. lib. II Offic., pag. 383, lin. 34: Habenda autem est ratio rei familiaris, etc.] mensuram tenere, ut abundes pluribus: non conciliandi favoris gratia ultra modum fluere. Quidquid ex affectu puro ac sincero promitur, hoc est decorum: [Ibid., lin. 3. Atque etiam illae impensae meliores sunt, muri, navalia, portus, etc.] non superfluas aedificationes aggredi, nec praetermittere necessarias.
111 Et maxime sacerdoti hoc convenit, ornare Dei templum decore congruo, ut etiam hoc cultu aula Domini resplendeat: impensas misericordiae convenientes frequentare: quantum oporteat largiri peregrinis; non superflua, sed competentia: non redundantia, sed congrua humanitati; ne sumptu pauperum alienam sibi quaerat gratiam, nec restrictiorem erga clericos aut indulgentiorem se praebeat. Alterum enim inhumanum, alterum prodigum; si aut sumptus desit necessitati eorum quos a sordidis negotiationis aucupiis retrahere debeas: aut voluptati superfluat.
Ambrosius HOME

bnf1732.122 csg97.196

Ambrosius, De Officiis, 2, XX. <<<     >>> XXII.
monumenta.ch > Ambrosius > 21

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik