monumenta.ch > Ambrosius > 20
Ambrosius, De Officiis, 2, XIX. <<<     >>> XXI.

Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 2, CAPUT XX.

97 Plurimum itaque prodest unicuique bonis iungi. [Cic. lib. II Offic., pag. 380, lin. 38: Facillime autem . . . . adolescentes qui se ad claros et sapientes, etc.] Adolescentibus quoque utile, ut claros et sapientes viros sequantur; quoniam qui congreditur sapientibus, sapiens est: qui autem cohaeret imprudentibus, imprudens agnoscitur. Et ad instructionem [Superiores Edit., itaque bonis iungi plurimum proficit.] itaque plurimum proficit, et ad probitatis testimonium. Ostendunt enim adolescentes eorum se imitatores esse, quibus adhaerent; et ea convalescit opinio, quod ab his vivendi acceperint similitudinem, cum quibus conversandi hauserint cupiditatem.
98 Inde tantus Iesus Nave, quod eum non solum erudivit ad Legis scientiam Moysi copula, verum etiam sanctificavit ad gratiam [Exod. 24, 13]. Denique cum in eius tabernaculo divina [Edit. cum mss., refulgeret praesentia et videretur maiestas, etc.] refulgere praesentia videretur maiestas Domini, solus erat in tabernaculo Iesus Nave. Moyses cum Deo loquebatur, Iesus pariter nube sacra tegebatur. Presbyteri et populus deorsum stabant; Iesus cum Moyse ad accipiendam Legem ascendebat [Exod. 33, 11]. Omnis populus intra castra erat, Iesus extra castra in tabernaculo testimonii. Cum columna nubis descenderet, et loqueretur cum Moyse, quasi fidus astabat minister: nec exibat de tabernaculo iuvenis, cum seniores longe positi divina trepidarent miracula.
99 Ubique igitur inter admiranda opera et reverenda secreta sancto Moysi individuus adhaerebat. Unde factum est ut qui fuerat socius conversationis, fieret successor potestatis [Deut. 34, 9]. Merito vir huiusmodi evasit, ut sisteret fluminum cursus [Iosue 3, 15 et seq.], diceret: Stet sol, et staret sol [Iosue 10, 12, 13]; quasi eius spectator victoriae noctem differret, diem produceret: quid! (quod Moysi negatum est) solus eligeretur, ut populum introduceret in terram repromissionis. Magnus vir fidei miraculis, magnus triumphis. Illius augustiora opera, huius prosperiora. Uterque igitur divina subnixus gratia, ultra humanam processit conditionem [Exod. 14, 21]: ille mari, hic coelo imperavit.
100 Pulchra itaque [Cic. lib. de Senectute pag. 409, lin. 9: Etenim adolescentibus bona indole praeditis sapientes senes delectantur, etc.] copula seniorum atque adolescentium [Gen. 12, 4]. Alii testimonio, alii solatio sunt: alii magisterio, alii delectationi. Omitto quod Abrahae adhaesit Loth adolescentulus etiam proficiscenti; ne forte hoc propinquitatis magis fuisse existimetur, et necessariae potius quam voluntariae adiunctionis. Quid Eliam atque Elisaeum loquamur? Licet non expresse Elisaeum iuvenem Scriptura significaverit, advertimus tamen et colligimus iuniorem fuisse [III Reg. 19, 21]. In Actibus apostolorum Barnabas Marcum assumpsit, Paulus Silam, Paulus Timotheum, Paulus Titum [Act. 12 et alibi].
101 Sed illis superioribus videmus divisa officia, ut seniores consilio praevalerent, iuniores ministerio. Plerumque etiam virtutibus pares, dispares aetatibus, sui delectantur copula, sicut delectabantur Petrus et Ioannes. Nam adolescentem legimus in Evangelio [Rom. edit. resecaverat, et sua voce, quod tamen in aliis edit. et cunctis mss. reperimus.] Ioannem et sua voce, licet meritis et sapientia nulli fuerit seniorum secundus, erat enim in eo senectus venerabilis morum et cana prudentia. Vita enim immaculata bonae senectutis stipendium est.
Ambrosius HOME

bnf1732.120 csg97.194

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik