monumenta.ch > Ambrosius > 19
Ambrosius, De Officiis, 2, XVIII. <<<     >>> XX.

Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 2, CAPUT XIX.

95 Claret ergo quoniam et [Cic. lib. II Offic., pag. 378, lin. 8: Quae si populo Rom. iniuste, etc. Item pag. 379, lin 43: Cum igitur tanta vis iustitiae sit, etc.] aequitas imperia confirmet, et iniustitia dissolvat. Nam quomodo potest malitia regnum possidere, quae ne unam quidem privatam potest regere familiam? Summa igitur benignitate opus est, ut non solum publica gubernacula, sed etiam privata iura tueamur. Plurimum iuvat benevolentia, quae omnes studet beneficiis amplecti, devincire officiis, oppignerare gratia.
96 Affabilitatem quoque sermonis diximus ad conciliandam gratiam valere plurimum. Sed hanc volumus esse [Cic. lib. II Offic., pag. 380, lin. 9: Quam praeclare Socrates hanc viam . . . . ut qualis haberi vellet, talis esset. Quod si qui simulatione, etc.] sinceram ac sobriam sine ulla adulatione, ne simplicitatem ac puritatem alloquii [Edit. ultimae Paris. cum paucis mss., deleat sermonis adulatio.] dedeceat sermonis adulatio; forma enim esse debemus caeteris non solum in opere, sed etiam in sermone, in castitate ac fide. Quales haberi volumus, tales simus: et qualem affectum habemus, talem aperiamus. Neque dicamus in corde nostro verbum iniquum, quod abscondi putemus silentio; quia audit in occulto dicta, qui occulta fecit: et cognoscit secreta viscerum, qui sensum visceribus infudit. Ergo tamquam sub oculis constituti iudicis, quidquid gerimus, in luce positum putemus, ut omnibus manifestetur.
Ambrosius HOME

bnf1732.119 csg97.193

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik