monumenta.ch > Ambrosius > 18
Ambrosius, De Officiis, 2, XVII. <<<     >>> XIX.

Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 2, CAPUT XVIII.

93 Egregie itaque viros alicui [Cic. lib. II Offic., pag. 385. lin. 40: Nullum igitur vitium tetrius . . . . quam avaritia, praesertim in principibus, etc.] praesidentes muneri commendat iustitia: contra iniquitas destituit atque impugnat. Exemplo nobis est Scriptura quae dicit quia cum populus Israel post mortem Salomonis rogasset filium eius Roboam, ut relevaret cervices eorum a servitute dura, et paterni imperii temperaret austeritatem, illum spreto senili consilio de suggestione adolescentium responsum dedisse huiusmodi, quia et onus adiiceret super patrium iugum, et leviora gravioribus suppliciis mutaret [III Reg. 12, 4 et seq.].
94 Quo responso exasperati responderunt populi: Non est nobis portio cum David, neque haereditas in filiis Iesse. Revertere unusquisque in tabernacula tua, Israel (Ibid. 16); [Quoniam hic homo, etc. non reperiuntur in bibliis; sicut nec ultima verba, erit nobis, in pluribus potioribusque mss. quorum etiam aliqui pro neque in ducem, legunt neque in iudicem.] quoniam hic homo neque in principem, neque in ducem erit nobis. Itaque desertus a populo ac destitutus, vix duarum tribuum propter David meritum habere potuit societatem.
Ambrosius HOME

bnf1732.119 csg97.193