monumenta.ch > Ambrosius > 17
Ambrosius, De Officiis, 2, XVI. <<<     >>> XVIII.

Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 2, CAPUT XVII.

86 Talis itaque debet esse qui consilium alteri det, ut se ipsum formam aliis praebeat ad exemplum bonorum operum, in doctrina, in integritate, in gravitate; ut sit eius sermo salubris atque irreprehensibilis, consilium utile, vita honesta, sententia decora.
87 Talis erat Paulus, qui consilium dabat virginibus [I Cor. 7, 25 et seq.], magisterium sacerdotibus [Tit. 2, 7], ut primum se ipsum formam nobis praeberet ad imitandum. Ideo et humiliari sciebat, sicut scivit et Ioseph, qui summo ortus patriarcharum genere, non dedignatus degenerem servitutem, exhibebat eam obsequiis, illustrabat virtutibus. Scivit humiliari, qui et venditorem et emptorem passus est, et dominum appellabat eum. Audi humiliantem se: Si Dominus meus [Edit. vet. et quaedam Paris., cum paucis mss., praeter me nihil scit, . . . quae uxor illius es. Rom. cum potiori parte mss. ut in textu; et quidem commodius, cum id reddatur, quod est apud LXX, οὐ γινώσκει δι᾽ ἐμὲ οὐδὲν . . . . διὰ τό σε γυναῖκα αὐτοῦ εἶναι.] propter me nihil scit in domo sua, et omnia quaecamque habet, dedit in manus meas, neque subtractum est a me quidquam praeter te, quia uxor illius es; quomodo faciam verbum malum hoc, et peccabo coram Domino [Gen. 39, 8 et seq.]? Plena vox humilitatis, plena castimoniae: humilitatis, quia domino [Ita mss. optimi quique ac numerosissimi: aliqui tamen et cunctae edit., deferebat honorificentiam, quia referebat gratiam.] deferebat; honorificentiae, quia referebat gratiam: plena quoque castimoniae, quia turpi flagitio contaminari grave peccatum putabat.
88 Talis igitur debet esse consiliarius, qui nihil nebulosum habeat, [Omnes edit., nihil fallax, nihil fabulosum: sed nihil fabulosum in mss. longe plurimis nec non antiquissimis praetermittitur.] nihil fallax, nihil simulatum, quod vitam eius ac mores refellat; nihil improbum ac malevolum, quod avertat consulentes. [Cic. lib. II Offic., pag. 379, lin. 9: Non enim omnes eos contemnunt, de quibus male existimant, etc.] Alia sunt enim quae fugiuntur, alia quae contemnuntur. Fugimus ea quae possunt nocere, quae malitiose possunt in noxam serpere; ut si is qui consulitur, dubia sit fide, et pecuniae avidus, ut possit pretio mutari: si iniuriosus, hic fugitur ac declinatur. Qui vero voluptuarius, intemperans, etsi alienus a fraude; tamen avarus et cupidior lucri turpis, hic contemnitur. Quod enim specimen industriae, quem fructum laboris edere potest, quam recipere animo curam ac sollicitudinem, qui se torpori dederit atque ignaviae?
89 Ideo boni vir consilii dicit: Ego enim didici, in quibus sum, sufficiens esse [Phil. 4, 11]. Sciebat enim omnium malorum radicem esse avaritiam, et ideo suo contentus erat, alienum non requirebat [I Tim. 6, 10]. Satis mihi est, inquit, quod habeo; sive parum, sive plurimum habeam, mihi plurimum est. Expressius aliquid dicendum videtur. Signato verbo usus est: [Vetustissimi cod., Efficit mihi, inquit, . . . . quia efficiebant illis.] Sufficit mihi, inquit, in quo sum; id est, nec deest, nec superfluit. Non deest, quia nihil quaero amplius: non superfluit, quia non solum mihi habeo, sed pluribus. Hoc de pecunia.
90 Caeterum de omnibus dici potest quia sufficiebant illi praesentia, hoc est, non honorem maiorem, non obsequia uberiora desiderabat; non gloriae immodicae cupidus, aut gratiam indebite quaerebat: sed debiti finem certaminis, patiens laboris, securus meriti praestolabatur: Scio, inquit, et humiliari [Phil. 4, 12]. Non ergo indocta humilitas, sed quae habeat sui modestiam et scientiam, laudi datur. Est enim humilitas formidinis, est imperitiae atque ignorantiae; et ideo Scriptura ait: Et humiles spiritu salvabit [Psal. 33, 19]. Praeclare ergo dixit: Scio et humiliari, id est, quo in loco, qua moderatione, quo fine, in quo officio, in quo munere. Nescivit Pharisaeus humiliari, ideo deiectus est: scivit publicanus, ideo iustificatus est [Luc. 18, 11 et seq.].
91 Sciebat et abundare Paulus, quia animum habebat divitem; etsi thesaurum divitis non habebat. Sciebat abundare, qui non quaerebat datum in pecunia, sed requirebat fructum in gratia. Possumus et sic intelligere, quia sciebat abundare, qui poterat dicere: Os nostrum patet ad vos, o Corinthii, cor nostrum dilatatum est [II Cor. 6, 11].
92 In omnibus erat imbutus, et saturari et esurire. Beatus qui sciebat saturari in Christo. Non ergo illa corporalis, sed spiritualis est satietas, quam operatur scientia. Et merito scientia opus est; quia non in pane solo vivit homo, sed in omni verbo Dei [Deut. 8, 3]. Ergo qui sic sciebat saturari et sic esurire, sciebat ut semper nova quaereret, [Omnes edit., esurire et sitire Dominum; mss. nonnulli, esurire Deum, sitiret, aut sitire et Dominum; alii magno numero, esuriret Deum, sitiret in Dominum; in quorum tamen aliquibus non legitur in praepositio.] esuriret Deum, sitiret in Dominum. Sciebat esurire, qui sciebat quia esurientes manducabunt [Matth. 5, 6]: sciebat et poterat abundare, qui nihil habebat, et possidebat omnia [II Cor. 6, 10].
Ambrosius HOME

bnf1732.116 csg97.190

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik