monumenta.ch > Ambrosius > 16
Ambrosius, De Officiis, 2, XV. <<<     >>> XVII.

Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 2, CAPUT XVI.

76 Liquet igitur debere esse [Cic. lib. II Offic., pag. 382, lin. 7: Quamobrem nec ita claudenda est res familiaris, ut eam benignitas aperire non possit, etc.] liberalitatis modum, ne fiat inutilis largitas. Sobrietas tenenda est, maxime sacerdotibus, ut non pro iactantia, sed pro iustitia dispensent. Nusquam enim [Mss. aliquot, maior aviditas. Petitionis causa veniunt validi. Et continuo post, alii pauci, nisi vacandi habentes.] maior aviditas petitionis. Veniunt validi, veniunt nullam causam nisi vagandi habentes, et volunt subsidia evacuare pauperum, exinanire sumptum: nec exiguo contenti, maiora quaerunt, ambitu vestium captantes petitionis suffragium, et natalium simulatione licitantes incrementa quaestuum. His si quis facile deferat fidem, cito exhaurit pauperum alimoniis profutura compendia. Modus largiendi adsit, ut nec illi inanes recedant, neque transcribatur vita pauperum in spolia fraudulentorum. Et ergo mensura sit, ut neque humanitas deseratur, nec destituatur necessitas.
77 Plerique simulant debita. Sit veri examen. Exutos se per latrocinia deplorant: aut iniuria fidem faciat, aut cognitio personae, quo propensius iuventur. [Sic edit. omnes, et maior potiorque pars mss. Aliqui tamen: Ab Ecclesia relegatis. Quaeritur autem in prima lectione, quinam sunt illi, ab Ecclesia relegati? Voluerunt nonnulli eos hoc loco intelligendos qui propter fidem ab Ecclesiis suis exsulare coacti essent. Sed numquam tam parce ac tenuiter de his locuturus erat sanctus Doctor. Eos ergo intelligimus qui ab Ecclesiae sacris poenitentiae causa fuerant separati; quibus etsi Ecclesiasticas eleemosynas auferri consuevisse testetur Augustinus, tamen in extrema necessitate christiana liberalitas non deerat. Potest etiam ita explicari, ut ab Ecclesia referatur ad impartiendus, minime vero ad relegatis, id est, exsulibus.] Ab Ecclesia relegatis sumptus impartiendus, si desit eis alendi copia. Itaque qui modum servat, avarus nulli, sed largus omnibus est: non enim solas aures praebere debemus audiendis precantium vocibus, sed etiam oculos considerandis necessitatibus. Plus clamat operatori bono debilitas, quam vox pauperis. Neque vero fieri potest ut non extorqueat amplius importunitas vociferantium: sed non semper [Quaedam edit. Paris., imprudentiae locus sit.] impudentiae locus sit. Videndus est ille, qui te non videt: requirendus ille, qui erubescit videri. Ille etiam clausus in carcere occurrat tibi; ille affectus aegritudine mentem tuam personet, qui aures non potest.
78 Quo plus te operari viderit populus, magis diliget. Scio plerosque sacerdotes, quo plus contulerunt, plus abundasse; quoniam quicumque bonum operarium videt, [Non sane properanti oculo transmittenda est laudabilis ea consuetudo, qua prisci illi christiani pecuniam suam oeconomo seu dispensatori Ecclesiae in manus tradebant, ab eodem postea fidelium pauperum gregibus distribuendam. Insignis hac de re locus est in beati Iustini Apologia secunda proxime ante finem, cuius verba non pigebit hic subiicere: Caeterum qui locupletiores sunt, inquit, et volunt, pro arbitrio quisque suo quod visum est, conferunt: et quod ita colligitur, apud praepositum deponitur: atque ille inde opitulatur pupillis et viduis, et his qui propter morbum aut aliquam aliam causam egent, quique in vinculis sunt, et peregre advenientibus hospitibus; et ut simpliciter dicam, indigentium is omnium curator est.] ipsi confert quod ille suo officio dispenset, securus quod ad pauperem sua perveniat misericordia: nemo enim vult, nisi pauperi proficere suam [Nonnulli mss., suam consolationem. Sed omnino cum aliis, atque edit. legendum, suam collationem, id est, suam eleemosynam, quam collectam vocat Apostolus. Et infra ubi edit. ac mss. non pauci, utrumque despiciet; Thuan. et alii aliquot praeferunt, utrumque displicet.] collationem. Nam si quem aut immoderatum aut nimis tenacem dispensatorem viderit, utrumque despiciet: si aut superfluis erogationibus dissipet alieni fructus laboris, aut recondat sacculis. Sicut igitur modus liberalitatis tenendus est, ita etiam [Codex Thuan. et alii non parvo numero, calcar plerumque. Adhibendus videtur modus, etc.] calcar plerumque adhibendum videtur. Modus ideo, [Cic. lib. II Offic., pag. 382, lin. 3: Quid autem est stultius, quam quod libenter facias, etc.] ut quod benefacis, id quotidie facere possis; ne subtrahas necessitati, quod indulseris effusioni: calcar propterea, quia melius operatur pecunia in pauperis cibo, quam in divitis sacculo. Cave ne intra loculos tuos includas salutem inopum, et tanquam in tumulis sepelias vitam pauperum.
79 Potuit donare Ioseph totas Aegypti opes, et effundere thesauros regios; noluit tamen de alieno effusus videri: maluit frumenta vendere, quam donare esurientibus; quia si paucis donasset, plurimis defuisset. Eam liberalitatem probavit, quo abundaret omnibus. Patefecit horrea, ut omnes emerent subsidium frumentarium [Gen. 41, 56, 57], ne gratis accipiendo, cultus terrarum relinquerent; quoniam qui alieno utitur, suum negligit.
80 Itaque primum omnium coacervavit pecunias, deinde instrumenta caetera, ad postremum iura terrarum regi acquisivit, non ut omnes exueret suo, [Mss. aliquot, sed fulciret publicam, vel publico: tributum, etc.] sed fulciret: [Sic. lib. II Offic., pag. 385, lin. 3: Danda est opera omnino, si possit, etc. Item lin. 15: Danda etiam opera est, ne . . . . tributum sit conferendum, etc.] publicum tributum constitueret, quo sua tutius habere possent. Quod ita fuit gratum omnibus quibus terras ademerat; ut non venditionem sui iuris, sed redemptionem salutis putarent. Denique dixerunt: Sanasti nos, invenimus gratiam in conspectu Domini nostri [Gen. 47, 14 et seq., 25]. Nam et de proprietate nihil amiserant, qui ius receperant: et de utilitate nihil perdiderant, qui acquisierant perpetuitatem.
81 O [Cic. lib. II Offic., pag. 386, lin. 33: O virum magnum, dignumque, etc.] virum magnum, qui non largitatis superfluae temporalem captavit gloriam, sed perpetuam commoditatem constituit providentiae! Fecit enim ut tributis populi se iuvarent suis, nec in tempore necessitatis aliena subsidia desiderarent. Melius enim fuit conferre aliquid de fructibus, quam totum de iure amittere. Quintam [Mss. nonnulli, portionem collativam statuit.] portionem collationis statuit et in providendo perspicacior, et in tributo liberalior. Denique nunquam postea Aegyptus huiusmodi famem pertulit.
82 Quam praeclare autem collegit futura! Primum quam argute regalis interpres somnii veritatem expressit! Somnium regis primum hoc fuit: Septem iuvencae ascendebant de flumine, visu decorae, et pingues corpore, et ad oram pascebantur fluminis. Aliae quoque vitulae visu deformes [Mss. non pauci, ac ieiuno corpore.] ac ieiunae corpore, post illas iuvencas ascendebant de flumine, et iuxta eas in ipso riparum thoro pascebantur: et visae sunt hae vitulae tenues atque exiles devorare illas quae praestabant et forma et gratia. Et somnium secundum hoc fuit: Septem spicae pingues, electae et bonae [Mss. aliquot, de terrae surgebant sinu.] de terra surgebant: et post eas septem spicae exiles et vento [Thuan. et alii aliquo mss., corruptae ac madidae; alii non pauci, corruptae ac mucidae, quod non displicet.] corruptae ac marcidae se subiicere moliebantur: et visum est quod laetas et uberes spicas steriles spicae et tenues devoraverunt.
83 Hoc somnium ita aperuit sanctus Ioseph, eo quod septem iuvencae septem anni forent, et septem spicae similiter septem anni forent, ex fetu et fructu interpretatus tempora. Fetus enim iuvencae annum exprimit, et fructus segetis annum consummat integrum. Quae ideo ascendebant de flumine, quod dies, anni, ac tempora fluminum praetereunt modo, et cursim labuntur. Annos itaque septem priores uberis terrae fertiles ac fecundos declarat futuros: posteriores autem alios septem annos steriles atque infecundos, quorum sterilitas absumptura foret ubertatem superiorum. Qua gratia prospiciendum admonuit, ut uberioribus annis congregaretur subsidium frumentarium, quod sustentare posset inopiam futurae infecunditatis.
84 Quid primum mirer? Ingenium quo in ipsum veritatis descendit cubile: an consilium quo tam gravi atque diuturnae prospexit necessitati: an vigilantiam atque iustitiam; quarum altera, imposito sibi tanto munere, congregavit tam multiplices commeatus: alteraque aequalitatem per omnes servavit? Nam de magnanimitate quid loquar; quod venditus a fratribus in servitutem, non retulit iniuriam, sed famem depulit? Quid de suavitate, qua dilecti fratris praesentiam pia fraude quaesivit, quem simulato per elegantiam furto, reum statuit rapinae, ut obsidem teneret gratiae [Gen. 44, 2 et seq.].
85 Unde merito ei a patre dicitur: [Haec duo testimonia e Genesi ac Deuteronomio paulo aliter citantur lib. de Benedict. Patriarch. cap. 11, num. 46 et 53. Satis autem hoc loco conveniunt ant. edit. cum mss. nisi quod habent illae, zelotes filius meus, filius meus adolescentior. Adiuvet te . . . . et benedicat te . . . . in rubo, veniat super caput, etc. Sed eas varietates sicut et quas addidit edit. Rom. ad scriptos cod. et maxime ad Thuan. castigavimus.] Filius ampliatus meus Ioseph, filius ampliatus meus, zelotes filius meus adolescentior . . . . Adiuvit te Deus meus, et benedixit te benedictione coeli a summo, et benedictione terrae, terrae habentis omnia, propter benedictiones patris tui et matris. Praevaluit super benedictiones montium manentium, et desideria collium aeternorum [Gen. 49, 22 et seq.], et in Deuteronomio: Qui visus es, inquit, in rubo, ut venias super caput Ioseph, et super verticem ipsius. Honorificus inter fratres: primitivus tauri decus eius, cornua unicornui cornua ipsius. In ipsius cornu gentes ventilabit simul usque ad extremum terrae. [Rom. edit. sola, Ipse decem millia Ephraim, et ipse millia Manasses. At omnes aliae, ac mss. nobiscum faciunt; quibus etiam hebraicus textus patrocinatur. LXX vero praeferunt: Αὗται μυριάδες Ἐφραὶμ, καὶ αὗται χιλιάδες Μανασσῆ; et his accedunt reliquae versiones.] Ipsi decem millia Ephraem, et ipsi millia Manasses [Deut. 33, 16 et seq.].
Ambrosius HOME

bnf1732.112 csg97.185

Ambrosius, De Officiis, 2, XV. <<<     >>> XVII.
monumenta.ch > Ambrosius > 16

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik