66 | Omnia igitur operatur prudentia, cum omnibus bonis habet consortium. Nam quomodo potest utile consilium dare, nisi habeat iustitiam, ut induat constantiam, mortem non formidet, nullo terrore, nullo revocetur metu, nulla adulatione a vero deflectendum putet: exsilium non refugiat, quae noverit sapienti patriam mundum esse: egestatem non timeat, quae nihil deesse sapienti sciat, cui totus mundus divitiarum est? Quid enim praecelsius illo viro, qui auro moveri nesciat, contemptum habeat pecuniarum, et velut ex arce quadam despiciat hominum cupiditates? Quod qui fecerit, hunc homines supra hominem esse arbitrantur: Quis est, inquit, hic, et laudabimus eum? Fecit enim mirabilia in vita sua [Eccli. 31, 9]. Quomodo enim non admirandus, qui divitias spernit, quas plerique saluti propriae praetulerunt? |
67 | Decet igitur omnes censura frugalitatis, continentiae auctoritas, et maxime eum qui honore praestet, ne praeeminentem virum thesauri possideant sui, et pecuniis serviat, qui praeest liberis. Illud magis decet, ut supra thesaurum sit animo, et infra amicum obsequio. Humilitas enim gratiam auget. Haec plena laudis et digna primario viro, non communem cum Tyriis negotiatoribus et Galaaditis mercatoribus habere turpis lucri cupidinem, nec omne bonum locare in pecunia, et tamquam mercenario munere quotidianos numerare quaestus, calculari compendia. |