monumenta.ch > Ambrosius > 13
Ambrosius, De Officiis, 2, XII. <<<     >>> XIV.

Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 2, CAPUT XIII.

64 Quis igitur [Era. et seq. edit. tantam vultu speciem; Amerb. autem cum mss. ferre omnibus, tanquam vultu speciem. Non incommode. Confer hunc locum cum initio tract. Horatiani de Arte Poet.] tanquam vultu speciem praeferat pulchritudinis, et belluinis posterioribus ac ferinis unguibus formae superioris dehonestet gratiam; cum tam [Cic. lib. II, Offic., pag. 379, lin. 19: Quis non admiretur splendorem pulchritudinemque virtutis, etc.] admirabilis et praeclara forma virtutum sit, et specialiter pulchritudo sapientiae, sicut series Scripturae indicat? Est enim haec speciosior sole, et super omnem stellarum dispositionem luci comparata [Erasm. et seq. edit. cum mss. quibusdam, invenitur parior.] invenitur prior. Lucem etenim hanc suscipit nox, sapientiam autem non vincit malitia [Sap. 7, 29].
65 Diximus de eius pulchritudine, et Scripturae testimonio comprobavimus: superest ut doceamus Scripturae auctoritate nullum ei contubernium cum vitiis esse, sed inviduam cum caeteris virtutibus coniunctionem: cuius spiritus est disertus, sine inquinamento, certus, sanctus, amans bonum, acutus, qui nihil vetet benefacere, benignus, stabilis, securus, omnem habens virtutem, omnia prospiciens [Sap. 7, 22 et seq.]. [Ita Amerb. et mss. excepto quod nonnulli, veritatem legunt, non virtutem. Cum autem eam sententiam Era. et Gill. resecuissent, illam edit. Rom. restituerat sic immutatam: Et alibi: Sobrietatem enim et prudentiam edocet, iustitiam et fortitudinem.] Et infra: Sobrietatem docet, et iustitiam et virtutem [Sap. 8, 7].
Ambrosius HOME

bnf1732.108 csg97.181

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik