Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 2, CAPUT VIII.
40 | Duo igitur haec ad commendationem nostri plurimum operantur, charitas et fides; et tertium hoc, si habeas quod in te admiratione dignum plerique existiment, et iure honorandum putent. |
41 | Et quia consiliorum usus maxime conciliat homines, ideo prudentia et iustitia in unoquoque desideratur, et ea exspectantur a pluribus; ut in quo ea sint, illi deferatur fides, quod possit utile consilium ac fidele desideranti dare. Quis enim ei se committat, quem non putet plus sapere, quam ipse sapiat qui quaerit consilium? Necesse est igitur ut praestantior sit a quo consilium petitur, quam ille est qui petit. Quid enim consulas hominem, quem non arbitreris posse melius aliquid reperire, quam ipse intelligis? |
42 | Quod si eum inveneris qui vivacitate ingenii, mentis vigore atque auctoritate praestet, et accedat eo ut exemplo et usu paratior sit, praesentia solvat pericula, prospiciat futura, denuntiet imminentia, argumentum expediat, remedium ferat in tempore, paratus sit non solum ad consulendum, sed etiam ad subveniendum; huic ita fides habetur, ut dicat qui consilium petit: Et si mala mihi evenerint per illum, sustineo [Eccli. 22, 31]. |
43 | Huiusmodi igitur viro salutem nostram et existimationem committimus, qui sit, ut supra diximus, iustus et prudens. Facit enim iustitia, ut nullus sit fraudis metus: facit etiam prudentia, ut nulla sit erroris suspicio. Promptius tamen nos iusto viro quam prudenti committimus, ut secundum usum vulgi loquar. Caeterum sapientum definitione, in quo una virtus est, concurrunt caeterae, nec potest sine iustitia esse prudentia. Quod etiam in nostris invenimus; dicit enim David: Iustus miseretur et fenerat [Psal. 36, 21]. Quid feneret iustus, alibi dicit: Iucundus vir qui miseretur et fenerat, disponet sermones suos in iudicio [Psal. 111, 5]. |
44 | Ipsum illud nobile Salomonis iudicium nonne sapientiae plenum ac iustitiae est? Itaque spectemus illud si ita est. Duae, inquit mulieres in conspectu regis Salomonis steterunt, et dixit una ad eum: Audi me, domine. Ego et haec mulier in uno habitantes cubiculo, ante diem tertium partu edito, singulos filios suscepimus, et erramus una, arbiter nullus domi, nec ulla alia nobiscum femina, nisi nos solae: et mortuus est filius eius hac nocte, ut obdormivit super eum: et surrexit media nocte, et accepit filium meum de sinu meo, et collocavit eum in gremio suo, et filium suum mortuum posuit in sinu meo. Et surrexi mane, ut lactarem parvulum, et inveni mortuum. Et consideravi illum diluculo, et non erat filius meus. Et respondit altera: Non, sed filius meus est, qui vivit: filius autem tuus, qui mortuus est [III Reg. 3, 16 et seq.]. |
45 | Et haec erat contentio, cum utraque filium sibi vindicarent superstitem: defunctum autem suum negarent. Tunc rex iussit afferri machaeram, et infantem dividi, ac singulas partes dari singulis: dimidiam uni, et dimidiam alteri. Exclamabat mulier quae vero erat affectu percita: Nequaquam, domine, infantem dividas: detur potius illi, et vivat, et non interficias eum. At illa respondit altera: Neque meus, neque huius sit infans, dividite eum. Et statuit rex dari infantem ei mulieri quae dixerat: Nolite interficere eum, sed date eum illi mulieri; quia mota sunt, inquit, viscera eius in filio suo. |
46 | Itaque non immerito aestimatus est intellectus Dei in eo esse; quoniam quae occulta sunt Deo? Quid autem occultius internorum viscerum testimonio, in quae sapientis intellectus velut quidam pietatis descendit arbiter, et velut quamdam genitalis alvi vocem eruit; quia maternus patuit affectus, qui eligeret filium suum vel apud alienam vivere, quam in conspectu matris necari. |
47 | Sapientiae igitur fuit latentes distinguere conscientias, ex occultis eruere veritatem; et velut quadam machaera, ita spiritus gladio penetrare non solum uteri, sed etiam animae et mentis viscera: iustitiae quoque, ut quae suum necaverat, alienum non tolleret; sed vera mater reciperet suum. Denique etiam Scriptura hoc pronuntiavit: Audivit, inquit, omnis Israel hoc iudicium, quod iudicavit rex: et timuerunt a facie regis, eo quod intellectus Dei in eo esset, ut faceret iustitiam [III Reg. 3, 28]. Denique et ipse Salomon ita poposcit sapientiam, ut daretur sibi cor prudens audire et iudicare cum iustitia (Ibid., 9). |