monumenta.ch > Ambrosius > 2
Ambrosius, De Officiis, 2, I. <<<     >>> III.

Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 2, CAPUT II.

4 Itaque philosophi [Quae de variis philosophorum opinionibus circa naturalem beatitudinem hic referuntur, ea desumpta sunt a Cicerone, non quidem ex Officiorum, sed ex aliis eiusdem philosophicis libris, puta ex iis qui supersunt Academ. quaest. e quinque libris lib. de Finibus bon. et mal. ac potissimum e quinto, nec non e libris totidem Tuscul. quaest., et maxime etiam ex ultimo: ubi tantam locutionum, doctrinae, atque in multis ipsius ordinis consensionem cum eis quae hoc et proximis duobus capitibus traduntur, advertere est; ut non sit dubium quin eo respexerit sanctus Ambrosius.] vitam beatam, alii in non dolendo posuerunt, ut Hieronymus: alii in rerum scientia, ut Herillus, qui audiens ab Aristotele et Theophrasto mirabiliter laudatam esse rerum scientiam, solam eam quasi summum bonum posuit; cum illi eam quasi bonum, non quasi solum bonum laudaverint. Alii [Voluptatem hanc non tam corpoream quam spiritalem intelligi debere, sunt qui contendant: qua de re satis diximus ad cap. 13, num. 50.] voluptatem dixerunt, ut Epicurus: alii, ut Callipho, et post eum Diodorus, ita interpretati sunt, ut alter ad voluptatem, alter ad vacuitatem doloris, consortium honestatis adiungerent, quod sine ea non possit esse beata vita. Zenon Stoicus solum et summum bonum quod honestum est: Aristoteles autem vel Theophrastus et caeteri peripatetici in virtute quidem, hoc est honestate vitam beatam esse, sed compleri eius beatitudinem etiam [Edit. ac pauci mss., corporis voluptatibus atque externis bonis: alii nonnulli, corporis egregiis voluptatibus, etc. Sed Thuan., duo Vatic., totidem Laudun. et alii aliquot, corporis, atque externis bonis. Optime, siquidem vox corporis congruit cum bonis; ut infra clarius exprimitur. Et post duos versus ubi edit., vitam beatam in cognitione; unus ms., in coniunctione, etc.; omnes alii legunt vitam aeternam, etc. Idque ita legendum esse declarant quae continuo post adducuntur Scripturae testimonia, tum quod infra dicitur, Habet ergo vitam aeternam fides. Porro ex tota serie facile intelligas non hic agi de illa aeterna vita, quae resurrectionem secutura est, sed quae per hanc etiam lucis usuram a iustis vivitur; ac proinde vitam aeternam appellari eam quae sit beata, ut supra sub finem cap. 1 declaratur, proptereaque in sensu non errasse editiones.] corporis atque externis bonis asseruerunt.
5 Scriptura autem divina vitam aeternam in cognitione posuit divinitatis, et fructu bonae operationis. Denique utriusque assertionis Evangelicum suppetit testimonium. Nam et de scientia ita dixit Dominus Iesus: Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Iesum Christum [Ioan. 17, 3]. Et de operibus ita respondit: Omnis qui reliquerit domum, vel fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut uxorem, aut filios, aut agros propter nomen meum, centuplum accipiet, et vitam aeternam possidebit [Matth. 19, 29].
6 Sed ne aestimetur hoc recens esse, et prius tractatum a philosophis, quam in Evangelio praedicatum (anteriores enim Evangelio philosophi, id est, Aristoteles et Theophrastus, vel Zenon atque Hieronymus, sed posteriores prophetis), accipiant quam longe antequam philosophorum nomen audiretur, per os sancti David utrumque aperte videatur expressum. Scriptum est enim: Beatus quem tu erudieris, Domine; et de lege tua docueris eum [Psal. 93, 12]. Habemus et alibi: Beatus vir qui timet Dominum, in mandatis eius cupiet nimis [Ps. 111, 1]. Docuimus de cognitione, cuius praemium aeternitatis fructum esse memoravit, adiiciens Propheta, [Ita mss. multo plures potioresque: alii autem atque edit., quae sint in domo . . . Gloria, inquit, et divitiae in domo eius, etc.] quia in domo huius timentis Dominum, vel eruditi in Lege, et cupientis in mandatis divinis: Gloria et divitiae, et iustitia eius manet in saeculum saeculi (Ibid. 3). De operibus quoque in eodem psalmo subiunxit vitae aeternae suppetere praemium viro iusto. Denique ait: Beatus vir qui miseretur et commodat, disponet sermones suos in iudicio; quia in saeculum non commovebitur. In memoria aeterna erit iustus (Ibid., 5, 6). Et infra: Dispersit, dedit pauperibus, iustitia eius manet in aeternum (Ibid., 9).
7 Habet ergo vitam aeternam fides, quia fundamentum est bonum: habent et bona facta, quia vir iustus et dictis et rebus probatur. Nam si exercitatus sit in sermonibus, et desidiosus in operibus, prudentiam suam [Edit. ac mss. aliquot, factis repellit.] factis refellit: et gravius est scire quid facias, nec fecisse quod faciendum cognoveris. Contra quoque strenuum esse in operibus, affectu infidum, ita est ac si vitioso fundamento pulchra culminum velis elevare fastigia: quo plus exstruxeris, plus corruit; quia sine munimento fidei bona opera non possunt manere. Infida statio in portu navem perforat, et arenosum solum cito cedit, nec potest impositae aedificationis sustinere onera. Ibi ergo plenitudo praemii, ubi virtutum perfectio, et quaedam in factis atque dictis aequalitas sobrietatis.
Ambrosius HOME

bnf1732.87 csg97.156

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik