Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 1, CAPUT L.
245 | Quod si Evangelio Domini etiam populus ipse ad despicientiam opum informatus atque institutus est; quanto magis vos levitas oportet terrenis non teneri cupiditatibus, quorum Deus portio est? Nam cum divideretur a Moyse possessio terrena populo parum, excepit levitas Dominus a terrenae possessionis consortio, quod ipse illis esset funiculus haereditatis [Num. 18, 23]. Unde ait David: Dominus pars haereditatis meae, et calicis mei [Psal. 15, 5]. Denique sic appellatur levita ipse meus, vel ipse pro me. Magnum ergo munus eius, ut de eo Dominus dicat: Ipse meus; vel quemadmodum Petro dixit de statere in ore piscis reperto: Dabis eis pro me et pro te [Matth. 17, 26]. Unde et Apostolus cum episcopum dixisset debere esse sobrium, pudicum, ornatum, hospitalem, docibilem, non avarum, non litigiosum, domui suae bene praepositum, addidit: Diaconos similiter oportet esse graves, non bilingues, non multo vino deditos, non turpe lucrum sectantes, habentes mysterium fidei in conscientia pura [I Tim. 3, 8]. Et hi autem probentur primum, et sic ministrent, nullum crimen habentes. |
246 | Advertimus quanta in nobis requirantur: ut abstinens sit a vino minister Domini, ut testimonio bono fulciatur non solum fidelium, sed etiam ab his qui foris sunt. Decet enim actuum operumque nostrorum testem esse publicam existimationem, ne derogetur muneri; ut qui videt ministrum altaris congruis ornatum virtutibus, auctorem praedicet, et Dominum veneretur, qui tales servulos habeat. Laus enim Domini, ubi munda possessio, et innocens familiae disciplina. |
247 | De castimonia autem quid loquar, quando una tantum (Dist. 26, Una tantum), nec repetita permittitur copula? Et in ipso ergo coniugio lex est non iterare coniugium, nec secundae coniugis sortiri coniunctionem. Quod plerisque mirum videtur, cur etiam ante baptismum iterati coniugii ad electionem muneris et ordinationis praerogativam impedimenta generentur; cum etiam delicta obesse non soleant, si lavacri remissa fuerint sacramento. Sed intelligere debemus quia baptismo culpa dimitti potest, lex aboleri non potest. In coniugio non culpa, sed lex est. Quod culpae est igitur in baptismate relaxatur: quod legis est in coniugio non solvitur. Quomodo autem potest hortator esse viduitatis qui ipse coniugia frequentaverit? |
248 | Inoffensum autem exhibendum et immaculatum ministerium, nec ullo coniugali coitu violandum cognoscitis, qui integri corpore, incorrupto pudore, alieni etiam ab ipso consortio coniugali, sacri ministerii gratiam recepistis? Quod eo non praeterii, quia in plerisque abditioribus locis cum ministerium gererent, vel etiam sacerdotium, filios susceperunt: et id tamquam usu veteri defendunt, quando per intervalla dierum sacrificium deferebatur; et tamen castificabatur etiam populus per biduum aut triduum, ut ad sacrificium purus accederet, ut in veteri Testamento legimus [Exod. 19, 10]; et lavabant vestimenta sua. Si in figura tanta observantia, quanta in veritate? Disce, sacerdos atque levita, quid sit lavare vestimenta tua, ut mundum corpus celebrandis exhibeas sacramentis. Si populus sine ablutione vestimentorum suorum prohibebatur accedere ad hostiam suam, tu illotus mente pariter et corpore audes pro aliis supplicare, audes aliis ministrare? |
249 | Non mediocre officium levitarum, de quibus dicit Dominus: Ecce eligo levitas de medio filiorum Israel pro omni primogenito aperiente vulvam filiis Israel: redemptiones eorum erunt isti, et erunt mihi levitae. Mihi enim sanctificavi primogenitum in terra Aegypti [Num. 3, 12 et 13]. Cognovimus quia non inter caeteros levitae computantur, sed omnibus praeferuntur, qui eliguntur ex omnibus, et sanctificantur; ut primogenita fructuum atque primitiae quae Domino deputantur, in quibus est votorum solutio, et redemptio peccatorum. Non accipies, inquit, eos inter filios Israel: sed constitues levitas super tabernaculum testimonii, et super omnia vasa eius astare, et super quaecumque sunt in ipso. Ipsi tollant tabernaculam et omnia vasa eius, et ipsi ministrent in eo, et in circuitu tabernaculi castra ipsi constituant, et promovendo, tabernaculum ipsi deponant levitae: et constituendo castra, rursum ipsum tabernaculum ipsi statuant. Alienigena quicumque accesserit, morte moriatur [Num. 1, 49 et seq.]. |
250 | Tu ergo electus es ex omni numero filiorum Israel, inter sacros fructus quasi primogenitus aestimatus, praepositus tabernaculo, ut praetendas in castris sanctitatis et fidei, ad quae si alienigena accesserit, morte morietur, positus ut operias arcam Testamenti. Non enim omnes vident alta mysteriorum, quia operiuntur a levitis; ne videant qui videre non debent, et sumant qui servare non possunt. Moyses denique circumcisionem vidit spiritualem: sed operuit eam, ut in signo circumcisionem praescriberet. Vidit azyma veritatis et sinceritatis, vidit passionem Domini: operuit azymis corporalibus azyma veritatis, operuit passionem Domini, agni vel vituli immolatione. Et boni levitae servaverunt mysterium, fidei suae tegmine; et tu mediocre putas quod commissum est tibi? Primum ut alta Dei videas, quod est sapientiae: deinde ut excubias pro populo deferas, quod est iustitiae: castra defendas, tabernaculumque tuearis, quod est fortitudinis: te ipsum continentem ac sobrium praestes, quod est temperantiae. |
251 | Haec virtutum genera principalia constituerunt etiam hi qui foris sunt: sed communitatis superiorem ordinem quam sapientiae iudicaverunt; cum sapientia fundamentum sit, iustitia opus sit, quod manere non potest, nisi fundamentum habeat. Fundamentum autem Christus est [I Cor. 3, 11]. |
252 | Prima ergo fides, quae est sapientiae, ut Salomon dicit, secutus patrem: Initium sapientiae timor Domini [Prov. 9, 10]. Et lex dicit: Diliges Dominum Deum tuum, diliges proximum tuum [Deut. 6, 5]. Pulchrum est enim ut gratiam tuam atque officia in societatem humani generis conferas. Sed primum illud decorum est, ut quod habes pretiosissimum, hoc est, mentem tuam, qua nihil habes praestantius, Deo deputes. Cum solveris auctori debitum, licet ut opera tua in beneficentiam et adiumenta hominum conferas, atque opem feras necessitatibus, aut pecunia, aut officio, aut etiam quocumque munere; quod late patet in vestro ministerio: pecunia, ut subvenias: debito, ut obligatum liberes: officio, ut servanda suscipias, quae metuat amittere, qui deponenda credidit. |
253 | Officium est igitur depositum servare ac reddere. Sed interdum commutatio fit, aut tempore, aut necessitate, ut non sit officium reddere quod acceperis; ut si quis contra patriam, opem Barbaris ferens, pecuniam apertus hostis reposcat: aut si cui reddas, cum adsit qui extorqueat: si furenti restituas, cum servare non queat: si insanienti gladium depositum non neges, quo se ille interimat, nonne solvisse contra officium est? Si furto quaesita sciens suscipias, ut fraudetur qui amiserat, nonne contra officium est? |
254 | Est etiam contra officium (22, quaest. 4, c. Est etiam) nonnumquam solvere promissum, sacramentum custodire: ut Herodes qui iuravit quoniam quidquid petitus esset, daret filiae Herodiadis, et necem Ioannis praestitit, ne promissum negaret [Matth. 14, 7 et seq.]. Nam de Iephthe quid dicam, qui immolavit filiam, quae sibi victori prima occurrerat, quo votum impleret, quod spoponderat, ut quidquid sibi primum occurrisset, offerret Deo [Iudic. 11, 39]? Melius fuerat nihil tale promittere, quam promissum solvere parricidio. |
255 | Haec quanti consilii sit prospicere, non ignoratis. Et ideo eligitur levita , qui sacrarium custodiat, ne fallatur consilio, ne fidem deserat, ne mortem timeat, ne quid intemperantius gerat, ut specie ipsa gravitatem praeferat : nec solum animum, sed etiam oculos continentes habere quem deceat; ne vel ipse frontem sobrietatis fortuitus violet occursus; quoniam: Qui viderit mulierem ad concupiscendam eam, adulteravit eam in corde suo [Matth. 5, 28]. Ita adulterium non solum facti colluvione, sed etiam aspectus intentione committititur. |
256 | Magna haec videntur, ac nimis severa, sed in magno munere non superflua; quando tanta est levitarum gratia, ut de his Moyses in benedictionibus diceret: Date Levi viros eius, date Levi manifestos eius, date Levi sortem suffragii sui, et veritatem eius viro sancto, quem tentaverunt in tentationibus, maledixerunt super aquam contradictionis. Qui dicit patri suo et matri: Non novi te; et fratres suos non cognovit, et filios suos abdicavit: hic custodit verba tua, et testamentum tuum observavit [Deut. 33, 8 et seq.]. |
257 | Illi ergo viri eius, et manifesti eius, qui nihil in corde doli habeant, nihil fraudis occultent, sed verba eius custodiant, et in corde suo conferant, sicut conferebat et Maria [Luc. 2, 19]: qui suos parentes officio suo non noverint praeferendos, qui violatores oderint castitatis, pudicitiae ulciscantur iniuriam, noverint officiorum tempora; quod maius, quod minus sit, quod cui aptum tempori est, et ut id solum sequantur quod honestum est; sane ubi duo honesta, id quod honestius est, praeponendum putent; hi iure benedicti. |
258 | Si quis ergo manifestet iustitias Dei, incensum imponat: Benedic, Domine, virtutem ipsius, opera manuum eius suscipe [Deut. 33, 10]; ut gratiam prophaeticae benedictionis inveniat apud eum qui vivit et regnat in saecula saeculorum, Amen. |