monumenta.ch > Ambrosius > 49
Ambrosius, De Officiis, 1, XLVIII. <<<     >>> L.

Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 1, CAPUT XLIX.

239 Ergo dum hic sumus, servemus imaginem, ut ibi perveniamus ad veritatem. Sit in nobis imago iustitiae, sit imago sapientiae; quia venietur ad illum diem. et secundum imaginem aestimabimur.
240 Non inveniat in te adversarius imaginem suam, non rabiem, non furorem; in his enim imago nequitiae est. Adversarius enim diabolus sicut leo rugiens quaerit quem occidat, quem devoret. Non inveniat auri cupiditatem, non argenti acervos, non vitiorum simulacra; ne auferat tibi vocem libertatis. Vox enim libertatis illa est, ut dicas: Veniet huius mundi princeps, et in me inveniet nihil [Ioan. 14, 30]. Itaque si securus es quod nihil in te inveniat, cum venerit perscrutari, dices illud quod dixit ad Laban Iacob patriarcha: Cognosce si quid tuorum apud me est [Gen. 31, 32]. Merito beatus Iacob, apud quem nihil Laban suum potuit reperire! Absconderat enim Rachel simulacra deorum eius aurea et argentea.
241 Itaque si sapientia, si fides, si contemptus saeculi, si gratia tua abscondat omnem perfidiam, beatus eris; quia non respicis in vanitates et insanias falsas [Psal. 39, 5]. An mediocre est tollere vocem adversario, ut arguendi te non possit habere auctoritatem? Itaque qui non respicit in vanitates, non conturbatur; qui enim respicit conturbatur, et vanissime quidem. Quid est enim congregare opes, nisi vanum; quia caduca quaerere vanum est satis? Cum autem congregaveris, qui scias an possidere liceat tibi?
242 Nonne vanum est ut mercator noctibus ac diebus conficiat iter, [Mss. aliquot, quo aggerare; quidam, augere possit.] quo aggregare possit thesauri acervos, [Edit. ac pauci mss. merces congerat.] merces congreget, conturbetur ad pretium, ne forte minoris vendat quam emerit, aucupetur locorum pretia, et subito aut latrones [Ms. unus, in se vindices amor negotiationis excitet.] in se invidia famosae negotiationis excitet, aut non exspectatis serenioribus flatibus, dum lucrum quaerit, [Mss. nonnulli, naufragium patiens mare; unus mortem incidat.] naufragium impatiens morae incidat?
243 Annon conturbatur etiam ille vane, qui summo labore coacervat, quod nesciat cui haeredi relinquat? Saepe quod avarus summa congesserit sollicitudine, praecipiti effusione [Quidam mss. et edit., dilapidat haeres luxuriosus.] dilacerat haeres luxuriosus: et diu quaesita turpis helluo, praesentium caecus, futuri improvidus, quadam absorbet voragine. Saepe etiam speratus successor invidiam [Nonnulli mss., partitae acquirit haereditatis.] partae acquirit haereditatis, et celeri obitu extraneis aditae successionis transcribit compendia.
244 Quid [Rom. edit. sola, Quid ergo telam araneae texis?] ergo vane araneam texis, quae inanis et sine fructu est, et tamquam casses suspendis inutiles divitiarum copias: quae etsi fluant, nihil prosunt; immo exuunt te imaginem Dei, et induunt terreni imaginem? [Confer, si lubet, quae hic dicuntur cum iis quae tom. I, lib. IV de Interpell. num. 24, et Expos. in Psal. XXXVIII, num. 27. Sed praeter hos duos locos ad quos hic respexisse Ambrosium ipsa res loquitur, alibi quoque non semel ut puta lib. VI Hexaem. cap. 9, num. 57, et Serm. 10, Expos. in psal. CXVIII, num. 25, meminit imaginum imperatoriarum. Neque mirum id quidem; certum enim est non alio honoris genere Romanos principes ambitiosius coli solitos. Namque ut omittamus imagunculas illas, quas privatim nonnulli secum ferebant, et quibus depromptis, eos qui sibi mali quidpiam minitarentur, absterrebant, ut Corn. Tacitus lib. III Annal. auctor est; iisdem imperatoribus maxime postquam recens proclamati fuerant, aut insignem aliquam victoriam adepti, statuas aureas, argenteas, aut ex alia pretiosa materia, non modo in earum urbium ubi erat imperii sedes, privatis ac publicis aedibus erigi, verum etiam ad remotiores provincias mitti consuesse ex multis veterum monumentis colligere est. Videsis Zosimi Hist. lib. IV, Libanii epist. 841, ad Sever., et quae nos superiori tomo pag. 1095 annotavimus.] Si tyranni aliquis imaginem habeat, nonne obnoxius est damnationi? Tu deponis imaginem aeterni imperatoris, et erigis in te imagiginem mortis. Eiice magis de civitate animae tuae imaginem diaboli, et [Cod. Big., et attollere in imaginem Christi.] attolle imaginem Christi. Haec in te fulgeat, in tua civitate, hoc est, anima resplendeat, quae oblitterat vitiorum imagines. De quibus ait David: Domine, in civitatetua, ad nihilum deduces imagines eorum [Psal. 72, 20]. Cum enim depinxerit Hierusalem Dominus ad imaginem suam, tunc adversariorum omnis imago deletur.
Ambrosius HOME

bnf1732.78 csg97.146

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik