monumenta.ch > Ambrosius > 47
Ambrosius, De Officiis, 1, XLVI. <<<     >>> XLVIII.

Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 1, CAPUT XLVII.

224 Si quis igitur [Cic. Offic. lib. I, pag. 364, lin. 33: Sic hoc decorum quod elucet in vita, movet, etc.] aequabilitatem universae vitae, et singularum actionum modos servet, ordinem quoque, et constantiam dictorum atque operum, moderationemque custodiat, in eius vita decorum illud excellit, et quasi in quodam speculo elucet.
225 Accedat tamen [Ibid., pag. 370, lin. 3: Maximeque curandum, eos quibuscum sermonem conferimus et vereri et diligere videamur.] suavis sermo, ut conciliet sibi affectum audientium, gratumque se vel familiaribus, vel civibus, vel, si fieri potest, omnibus praebeat. Neque adulantem se, neque adulandum cuiquam exibeat; alterum enim calliditatis est, vanitatis alterum.
226 Non [Ibid., pag. 364, lin. 35: Adhibenda est igitur quaedam reverentia adversus homines, etc.] despiciat quid de se unusquisque et maxime vir optimus sentiat; hoc enim modo discit bonis deferre reverentiam. Nam negligere bonorum iudicia vel arrogantiae, vel dissolutionis est: quorum alterum superbiae ascribitur, alterum negligentiae.
227 Caveat etiam [Cic. Offiic. lib. I, p. 364, lin. 44: Neque enim solum corporis . . . . . sed multo etiam magis animi, etc.] motus animi sui; ipse enim sibi et observandus et circumspiciendus est: et ut adversum se cavendus, ita etiam de se tuendus. Sunt enim motus, in quibus est appetitus ille, qui quasi quodam prorumpit impetu; unde Graece ὁρμὴ dicitur quod [Mss. aliquot, vi quadam serpente.] vi quadam se repente proripiat. Non mediocris in his vis quaedam animi atque naturae est. Quae tamen vis gemina est, una in appetitu, altera in ratione posita, quae appetitum refrenet, et sibi obedientem praestet, et ducat quo velit: et tamquam sedulo magisterio edoceat quid fieri, quid evitari oporteat, [Omnes edit. ac mss. aliquot, ut bonae dominatrici; alii plures potioresque, ut bonae domitrici. Aptius id quidem; refertur enim ad superiora, quae appetitum refrenet, etc.] ut bonae domitrici obtemperet.
228 Solliciti enim debemus esse, [Cic. Offic. lib. I, pag. 364, lin. 48: Omnis autem actio vacare debet temeritate et negligentia, etc.] ne quid timere aut incuriose geramus, aut quidquam omnino cuius probabilem non possimus rationem reddere. Actus enim nostri causa, etsi non omnibus redditur, tamen ab omnibus examinatur. Nec vero habemus, in quo nos possimus excusare Nam etsi vis quaedam naturae in omni appetitu sit; [Cic. lib, I, Offic., lin. I: Efficiendum autem est ut appetitus rationi obediant, etc.] tamen idem appetitus rationis subiectus est lege naturae ipsius, et obedit ei. Unde boni speculatoris est ita praetendere animo, ut appetitus neque praecurrat rationem, neque deserat; ne praecurrendo perturbet atque excludat, eamque deserendo destituat. Perturbatio tollit constantiam, destitutio prodit ignaviam, accusat pigritiam. Perturbata enim mente latius se ac longius fundit appetitus, et tamquam efferato impetu frenos rationis non suscipit, nec ulla sentit aurigae moderamina, quibus possit reflecti. Unde plerumque non solum [Ibid., pag. 365, lin. 6: A quibus non modo animi perturbantur, sed etiam corpora. Licet ora ipsa cernere, etc.] animus exagitatur, amittitur ratio; sed etiam inflammatur vultus, vel iracundia, vel libidine: pallescit timore, voluptate se non capit, et nimia gestit laetitia.
229 Haec cum fiunt, abiicitur illa [Ibid., lin. 11: Neque enim ita generati . . . . sed ad severitatem potius. etc.] naturalis quaedam censura, gravitasque morum: nec teneri potest illa quae in rebus gerendis atque consiliis sola potest auctoritatem suam, atque illud quod deceat tenere, constantia.
230 Gravior autem appetitus [Ibid., pag. 370, lin. 12: Rectum est autem etiam in illis contentionibus quae cum inimicissimis fiunt, etc.] ex indignatione nimia nascitur, quam acceptae plerumque accendit iniuriae dolor. De quo satis nos psalmi quem in praefatione posuimus (Cap. II. 6, 7), praecepta instruunt. Pulchre autem et hoc accidit, ut scripturi de Officiis, ea praefationis nostrae assertione uteremur quae et ipsa ad officii magisterium pertineret.
231 [In superior. edit. hoc erat initium cap. 48, sed incommode.] Sed quia supra, ut oportebat, perstrinximus quemadmodum unusquisque cavere possit, ne excitetur accepta iniuria, verentes ne praefatio prolixior fieret, nunc de eo uberius disputandum arbitror. Locus enim opportunus est, ut in partibus temperantiae dicamus quemadmodum reprimatur iracundia.
Ambrosius HOME

bnf1732.73 csg97.141

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik