Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 1, CAPUT XLVI.
221 | Est igitur decorum quod praeeminet, cuius divisio gemina est. Nam est decorum quasi generale, quod per universitatem funditur honestatis, et quasi in toto spectatur corpore: est etiam speciale, quod in parte aliqua enitet. Illud generale ita est, ac si aequabilem formam atque universitatem honestatis in omni actu suo habeat concinentem; cum omnis sibi eius vita consentit, nec in ulla aliqua re discrepat: hoc speciale, cum aliquem actum in suis habet virtutibus praeeminentem. |
222 | Simul illud adverte quod et decorum est secundum naturam vivere, secundum naturam degere, et turpe est quod sit contra naturam. Ait enim Apostolus quasi interrogans: Decet mulierem non velatam orare Deum? Nec ipsa natura docet vos quod vir quidem si comam habeat, ignominia est illi; quoniam contra naturam est [I Cor. 11, 13]? Et iterum dicit: Mulier vero si capillos habeat, gloria est illi (Ibid. 15). Est enim secundum naturam, quoniam quidem capilli pro velamine sunt; hoc est enim naturale velamen. Personam igitur nobis et speciem natura ipsa dispensat, quam servare debemus: utinamque et innocentiam eius custodire possimus, nec acceptam nostra malitia mutaret! |
223 | Habes hoc decorum generale, quia fecit Deus mundi istius pulchritudinem. Habes et per partes, quia cum faceret Deus lucem, et diem noctemque distingueret [Genes. 1, 3 et seq.], cum conderet coelum, cum terras et maria separaret, cum solem et lunam et stellas constitueret lucere super terram, probavit singula. Ergo decorum hoc, quod in singulis mundi partibus elucebat, in universitate resplenduit, sicut probat Sapientia, dicens: Ego eram cui applaudebat . . . . . cum laetaretur orbe perfecto [Prov. 8, 30, 31]. Similiter ergo et in fabrica humani corporis grata est uniuscuiusque membri portio: sed plus in commune compositio membrorum apta delectat, quod ita sibi quadrare et convenire videantur. |