monumenta.ch > Ambrosius > 45
Ambrosius, De Officiis, 1, XLIV. <<<     >>> XLVI.

Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 1, CAPUT XLV.

218 Teneamus igitur verecundiam, et eam quae totius vitae ornatum attollit modestiam. Non enim mediocre est rebus singulis modum servare, atque impartiri ordinem, [Cic. Offic. lib. I, pag. 363, lin. 47: Hoc loco continetur id quod dici Latine decorum potest, etc.] in quo vere praelucet illud quod decorum dicitur: quod ita cum honesto iungitur, ut separari non queat. Siquidem et quod decet, honestum est, et quod honestum est, decet; ut magis in sermone distinctio sit, quam in virtute discretio. Differre enim ea inter se intelligi potest, explicari non potest.
219 Et ut conemur aliquid eruere distinctionis, [Ibid., pag. 364, lin. 10: Ut enim venustas et pulchritudo corporis secerni non potest a valetudine, etc.] honestas velut bona valetudo est, et quaedam salubritas corporis: decus autem tamquam venustas et pulchritudo. Sicut ergo pulchritudo super salubritatem ac valetudinem videtur excellere, et tamen sine his esse non potest, neque ullo separari modo; quoniam nisi bona valetudo sit, pulchritudo esse ac venustas non potest: sic honestas decorum illud in se continet, ut ab ea profectum videatur, et sine ea esse non possit. Velut salubritas igitur totius operis actusque nostri honestas est, et sicut species est decorum, quod cum honestate confusum, opinione distinguitur. Nam etsi in aliquo videatur excellere, tamen in radice est honestatis, sed flore praecipuo, ut sine ea decidat, in ea floreat. Quid enim est honestas, nisi quae turpitudinem quasi mortem fugiat? Quid vero inhonestum, nisi quod ariditatem ac mortem afferat? Virente igitur substantia virtutis, decorum illud tamquam flos emicat, quia radix salva est: at vero [Mss. aliquot, in virtute propositi nostri; at commodius in aliis, nec non in edit. deest, in virtute.] propositi nostri radice vitiosa, nihil germinat.
220 Habes hoc in nostris aliquanto expressius. Dicit enim David: Dominus regnavit, decorem induit [Psal. 92, 1]. Et Apostolus ait: Sicut in die, honeste ambulate [Rom. 13, 13]. [Edit. et quidam mss., Quod Graece dicitur.] Quod Graeci dicunt εὐσχημόνως, hoc autem proprie significat, bono habitu, bona specie. Deus ergo primum hominem cum conderet, bona habitudine, bona membrorum compositione formavit, et optimam ei speciem dedit. Remissionem non dederat peccatorum: sed posteaquam renovavit eum spiritu, et infudit ei gratiam, qui venerat in servi forma, et in hominis specie assumpsit decorem redemptionis humanae. Et ideo dixit Propheta: Dominus regnavit, decorem induit. Deinde alibi dicit: Te decet hymnus, Deus, in Sion [Psal. 64, 2]; hoc est dicere: Honestum est ut te timeamus, te diligamus, te precemur, te honorificemus; scriptum est enim: Omnia vestra honeste fiant [I Cor. 14, 40]. Sed possumus et hominem timere, diligere, rogare, honorare: hymnus specialiter Deo dicitur. Hoc tamquam excellentius caeteris credere est decorum, quod deferimus Deo. Mulierem quoque [Rom. edit., in habitu ordinato: caeterae non modo cum mss. sed etiam cum vulgata vers. in habitu ornato ex Graeco scilicet, ἐν καταστολῆ κοσμίῳ. Rursus vero eadem edit. Rom. pro eo quod aliae, ac mss. plures habent, cum bona conversatione reposuit cum nonnullis, per bonam conversationem, respiciens scilicet ad illud Apostoli ex loco citato, ἀλλὰ (ὁ πρέπει γυναιξὶν ἐπαγγειλλομέναις θεοσέβειαν) δι᾽ ἔργων ἀγαθῶν promittentes pietatem per bona opera: ubi Ambrosius pietatem etiam mutavit in castitatem.] in habitu ornato orare convenit: sed specialiter eam decet orare velatam, et orare promittentem castitatem cum bona conversatione [I Tim. 2, 9, 10].
Ambrosius HOME

bnf1732.70 csg97.138

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik