monumenta.ch > Ambrosius > 44
Ambrosius, De Officiis, 1, XLIII. <<<     >>> XLV.

Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 1, CAPUT XLIV.

214 Unusquisque igitur suum ingenium [Cic. Offic. lib. I, pag. 366, lin. 16: Admodum autem tuenda sunt sua cuique, etc. Et infra, lin. 40: Suum igitur quisque noscat ingenium, etc. Item pag. 367, lin. 30: In qua deliberatione ad suam cuiusque naturam, consilium est omne revocandum, etc.] noverit, et ad id se applicet, quod sibi aptum elegerit. Itaque quid sequatur, prius consideret. [Pauci mss. et vet. edit., Non solum noverit, etc.] Noverit bona sua, sed etiam vitia cognoscat: aequalemque se iudicem sui praebeat, ut bonis intendat, vitia declinet.
215 Alius [Quamvis hic nulla fiat mentio acolythi et ostiarii, minime tamen hinc sequitur eorum ordines in Ecclesia tum temporis non exstitisse, cum illi quatuor qui recensentur, tantum exempli causa memorentur. Quod autem cum lectore atque exorcista numerantur psalmista et sacrarii custos, quorum apud nos iam nulli sunt ordines; hoc inde putamus factum quod cum minores illi clericatus ecclesiasticae tantum institutionis sint, pro variis necessitatibus modo aucti, modo imminuti ab Ecclesia reperiuntur. De psalmista quidem sive cantore loquitur conc. Carthag. III, can. 21; item IV, can. 10; Gregorius magnus lib. XI, 54; Ordo Rom. et alii: de custode vero sacrarii atque ipsius officio dicemus ad caput huius libri L. Observa interim non omnes omnibus, sed singulis singulos ordines tribui solitos: nec non in episcopi positum fuisse arbitrio quem cui ordini destinaret.] distinguendae lectioni aptior, alius psalmo gratior, alius exorcizandis qui malo laborant spiritu, sollicitior, alius sacrario oportunior habetur. Haec omnia spectet sacerdos, et quid cuique congruat, id officii deputet. Quo etenim unumquemque suum ducit ingenium, aut quod officium decet, id maiore [Ita mss. melioris notae: alii vero et edit., maiore implet gratia, parum admodum diverso sensu.] impletur gratia.
216 Sed id cum in omni vita difficile, tum in nostro actu difficillimum est. [Cic. Offic. Lib. I, pag. 367, lin. 5: Quorum vero patres aut maiores aliqua gloria praestiterunt, eorum plerique in hoc genere, etc.] Amat enim unusquisque sequi vitam parentum. Denique plerique ad militiam feruntur, quorum militaverunt parentes, alii ad actiones diversas.
217 In ecclesiastico vero officio nihil rarius invenias quam eum qui sequatur institutum [Patris, spiritalis scilicet, id est, institutoris ac magistri: aut si contenderis patrem naturalem intelligendum, minime sane repugnabimus, modo intellexeris de patre in minoribus tantum gradibus constituto, et eatenus de initiato maioribus, quatenus eos liberos ante ordinationem suam sustulerit. Etenim ab hoc ultimo necessarie servandam continentiam Ambrosium nostrum docuisse postea suo loco evidentissime ostendemus.] patris: vel quia gravis deterret actus, vel quia in lubrica aetate difficilior abstinentia, vel quia alacri adolescentiae videtur vita obscurior; et ideo ad ea convertuntur studia, quae plausibiliora arbitrantur. Praesentia quippe plures quam futura praeferunt. Illi autem praesentibus, nos futuris militamus. Unde quo praestantior causa, eo debet esse cura attentior.
Ambrosius HOME

bnf1732.69 csg97.137

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik