207 | Cavendum etiam reor, ne dum aliqui nimia gloriae ducuntur cupiditate, insolentius abutantur potestatibus, et plerumque aversos a nobis animos gentilium in studia persecutionis excitent, atque inflamment ad iracundiam. Itaque ut illi perseverare possint, et supplicia vincere, quantos perire faciunt? |
208 | [Cic. Offic. lib. I, pag. 363, lin. 30: Cavendum est ne assentatoribus patefiaciamus aures, nec adulari nos sinamus, etc.] Prospiciendum etiam ne adulantibus aperiamus aurem; emolliri enim adulatione, non solum fortitudinis non esse, sed etiam ignaviae videtur. |