Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 1, CAPUT XLI.
199 | Verum quia fortitudo non solum secundis rebus, sed etiam adversis probatur: spectemus nunc Iudae Machabaei exitum [I Marc. 9, 8 et seq.]. Is enim post victum Nicanorem regis Demetrii ducem, securior adversus viginti millia exercitus regis, cum nongentis viris bellum adorsus, volentibus his cedere, ne multitudine opprimerentur, gloriosam magis mortem, quam turpem fugam suasit: Ne crimen, inquit, nostrae relinquamus gloriae. Itaque commisso praelio, cum a primo ortu diei in vesperam dimicaretur, dextrum cornu, in quo validissimam manum advertit hostium, aggressus facile avertit. Sed dum fugientes sequitur, a tergo vulneri locum praebuit: ita gloriosiorem triumphis locum mortis invenit. |
200 | Quid Ionatham fratrem eius attexam; qui cum parva manu adversus exercitus regios pugnans, desertus a suis, et cum duobus tantum relictus reparavit bellum, avertit hostem, fugitantes suos ad societatem revocavit triumphi? |
201 | Habes fortitudinem bellicam, in qua non mediocris honesti ac decori forma est; quod mortem servituti praeferat ac turpitudini. Quid autem de martyrum dicam passionibus? Et ne longius evagemur, non minores de superbo rege Antiocho Machabaei pueri revexerunt triumphos, quam parentes proprii. Siquidem illi armati, isti sine armis vicerunt [II Machab. 7, 1 et seq.]. Stetit invicta septem puerorum cohors, regiis cincta legionibus: defecerunt supplicia, cesserunt tortores, non defecerunt martyres. Alius corium capitis exutus, speciem mutaverat, virtutem auxerat. Alius linguam iussus amputandam promere, respondit: Non solum Dominus audit loquentes, qui audiebat Moysen tacentem. [Exod. 14, 15]. Plus audit tacitas cogitationes suorum, quam voces omnium. Linguae flagellum times, flagellum sanguinis non times? Habet et sanguis vocem suam, qua clamat ad Deum, sicut clamavit in Abel [Gen. 4, 10]. |
202 | Quid de matre loquar, quae spectabat laeta filiorum quot funera tot trophaea, et morientium vocibus tamquam psallentium cantibus delectabatur, pulcherrimam ventris sui citharam in filiis cernens, et pietatis harmoniam omni lyrae numero dulciorem [II Machab. 7, 20 et seq.]? |
203 | Quid de bimulis loquar, qui ante palmam victoriae acceperunt, quam sensum naturae? Quid de sancta Agne, quae in duarum maximarum rerum posita periculo, castitatis et salutis, castitatem protexit, salutem cum immortalitate commutavit? |
204 | Non praetereamus etiam sanctum Laurentium, qui cum videret Xystum episcopum suum ad martyrium duci, flere coepit, non passionem illius, sed suam remansionem. Itaque his verbis appellare coepit: Quo progrederis sine filio, pater: quo, sacerdos sancte, sine diacono properas tuo? Numquam sacrificium sine ministro offerre consueveras. quid in me ergo displicuit, pater? Num degenerem probasti? Experire certe utrum idoneum ministrum elegeris. Cui commisisti Dominici sanguinis consecrationem, cui consummandorum consortium sacramentorum, huic sanguinis tui consortium negas? Vide ne periclitetur iudicium tuum, dum fortitudo laudatur. Abiectio discipuli detrimentum est magisterii. Quid! quod illustres et praestantes viri discipulorum certaminibus quam suis vincunt. Denique Abraham filium obtulit [Gen. 22, 9], Petrus Stephanum praemisit [Act. 7, 57]. Et tu, pater, ostende in filio virtutem tuam, offer quem erudisti, ut securus iudicii tui comitatu nobili pervenias ad coronam. |
205 | Tunc Xystus ait: Non ego te, fili, relinquo ac desero: sed maiora tibi debentur certamina. Nos quasi senes levioris pugnae cursum recipimus: te quasi iuvenem manet gloriosior de tyranno triumphus. Mox venies, flere desiste, post triduum me sequeris. Sacerdotem et levitam hic medius numerus decet. Non erat tuum sub magistro vincere, quasi adiutorem quaereres. Quid consortium passionis meae expetis? Totam tibi haereditatem eius dimitto. Quid praesentiam meam requiris? Infirmi discipuli magistrum praecedant, fortes sequantur, ut vincant sine magistro, qui iam non indigent magisterio. Sic et Elias Elisaeum reliquit. Tibi ergo mando nostrae virtutis successionem. |
206 | Talis erat contentio, digna sane de qua certarent sacerdos et minister, quis prior pateretur pro Christi nomine. In fabulis ferunt tragicis excitatos theatri magnos esse plausus, cum se Pylades Orestem diceret; Orestes, ut erat, Orestem se esse asseveraret: ille ut pro Oreste necaretur, Orestes ne Pyladem pro se pateretur necari. Sed illis non licebat vivere, quod uterque esset parricidii reus: alter qui fecisset, alter qui adiuvisset. Hic Laurentium sanctum ad hoc nullus urgebat, nisi amor devotionis; tamen et ipse post triduum, cum illuso tyranno, impositus super craticulam exureretur: Assum est, inquit, versa et manduca. Ita animi virtute vincebat ignis naturam. |