Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 1, CAPUT XL.
195 | Sed fortasse aliquos bellica defixos gloria tenet, ut putent solam esse praeliarem fortitudinem; et ideo me ad haec deflexisse, quia illa nostris deforet. Quam fortis Iesus Nave, ut uno praelio quinque reges captos sterneret cum populis suis [Iosue 10, 5 et seq.]! Deinde cum adversum Gabaonitas urgeret praelium, et vereretur ne nox impediret victoriam, magnitudine mentis et fidei clamavit: Stet sol; et stetit, donec victoria consummaretur. Gedeon in trecentis viris de ingenti populo et acerbo hoste revexit triumphum [Iudic. 7, 8 et seq.]. Ionathas adolescens virtutem fecit in magno praelio [I Reg. 14, 1 et seq.]. Quid de Machabaeis loquar [I Mach. 2, 35 et seq.]? |
196 | Sed prius de populo dicam Patrum, qui cum essent parati ad repugnandum pro templo Dei, et pro legitimis suis, dolo hostium die lacessiti sabbati, maluerunt vulneribus offerre nuda corpora, quam repugnare, ne violarent sabbatum. Itaque omnes laeti se obtulerunt morti. Sed Machabaei considerantes quod hoc exemplo gens omnis posset perire, sabbato etiam, cum ipsi in bellum provocarentur, ulti sunt innocentium necem fratrum suorum. Unde postea stimulatus rex Antiochus, cum bellum accenderet per duces suos Lysiam, Nicanorem, Gorgiam, ita cum Orientalibus suis et Assyriis attritus est copiis, ut quadraginta et octo millia in medio campi a tribus millibus prosternerentur. |
197 | Virtutem ducis Iudae Machabaei de uno eius milite considerate (I Machab. VI, 43 et seq.). Namque Eleazarus cum supereminentem caeteris elephantum, lorica vestitum regia, adverteret, arbitratus quod in eo esset rex, cursu concitus in medium legionis se proripuit, et abiecto clypeo, utraque manu interficiebat, donec pervenit ad bestiam, atque intravit sub eam, et subiecto gladio interemit eam. Itaque cadens bestia oppressit Eleazarum, atque ita mortuus est. Quanta igitur virtus animi! Primo, ut mortem non timeret: deinde, ut circumfusus legionibus inimicorum, in confertos raperetur hostes, medium penetraret agmen, et contempta morte ferocior, abiecto clypeo, utraque manu vulneratae molem bestiae subiret ac sustineret: post infra ipsam succederet, quo pleniori feriret ictu; cuius ruina inclusus magis quam oppressus, suo est sepultus triumpho. |
198 | Nec fefellit opinio virum, quamvis regius fefellerit habitus; tanto enim virtutis spectaculo defixi hostes inermem, occupatum incursare non ausi, post casum ruentis bestiae sic trepidaverunt, ut impares se omnes unius virtuti arbitrarentur. Denique rex Antiochus Lysiae filius, qui cum centum vinginti millibus hominum armatis venerat et cum triginta duobus elephantis; ita ut ab ortu solis per singulas bestias velut montes quidam splendor armorum corusco, tamquam lampadibus ardentibus refulgeret, unius territus fortitudine, pacem rogaret. Itaque Eleazarus haeredem virtutis suae pacem reliquit. Sed haec triumphorum sint. |