monumenta.ch > Ambrosius > 37
Ambrosius, De Officiis, 1, XXXVI. <<<     >>> XXXVIII.

Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 1, CAPUT XXXVII.

185 Ea est etiam quae dicitur [Cic. Offic. lib. I, pag. 360, lin. 20: Vacandum autem est omni animi perturbatione, etc. Item pag. 363, lin. 17: Atque etiam in rebus prosperis et ad voluntatem nostram fluentibus, etc.] vacuitas animi ab angoribus; ut neque in doloribus molliores simus, neque in prosperis elatiores. Quod si hi qui [Cic. Offic. lib. I, pag. 360, lin. 45: Capescentibus autem rempublicam nihilominus quam philosophis, etc. Item pag. 362, lin. 34: Omnino qui reip. profuturi sunt, etc.] ad capescendam rempublicam adhortantur aliquos, haec praecepta dant, quanto magis nos qui ad officium Ecclesiae vocamur, talia debemus agere quae placeant Deo; ut praetendat in nobis virtus Christi, et ita simus nostro probati imperatori, ut membra nostra arma iustitiae sint, arma non carnalia in quibus peccatum regnet, sed arma fortia Deo quibus peccatum destruatur: moriatur caro nostra, ut in ea omnis culpa moriatur; et quasi ex mortuis viventes, novis resurgamus operibus ac moribus!
186 Haec sunt plena honesti et decori officii stipendia fortitudinis. [Hic Rom. edit. iugulaverat voculam quia, et pro quaerimus, posuerat quaeramus; quod videlicet sensum quodammodo suspensum efficiat antiqua lectio: verum eamdem cum aliae edit. ac mss. omnes exhibeant, nobis visa est in integrum restituenda. Quare periodum ita interpreteris, ut eius pars ultima sit, ne forte aggrediamur, etc., quae verba tantumdem valent, ac si scriberetur, caveamus ne aggrediamur, etc.] Sed quia in omnibus quae agimus, non solum quid honestum, sed etiam quid [Ibid., pag. 361, lin. 3: Ad rem gerendam autem qui accedit, caveat ne id modo consideret, etc.] possibile sit quaerimus, ne forte aggrediamur aliquid quod non possimus exsequi. Unde nos tempore persecutionis de civitate in civitatem concedere, immo ut verbo ipso utar, fugere [Matth. 10, 23] vult Dominus; ne temere aliquis dum martyrii desiderat gloriam, offerat se periculis, quae fortasse caro infirmior, aut remissior animus ferre ac tolerare non queat.
Ambrosius HOME

bnf1732.60 csg97.126

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik