monumenta.ch > Ambrosius > 36
Ambrosius, De Officiis, 1, XXXV. <<<     >>> XXXVII.

Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 1, CAPUT XXXVI.

179 Unde igitur hoc vel Tullius, vel etiam Panaetius, aut ipse Aristoteles transtulerint, apertum est satis. Quamquam etiam his duobus antiquior dixerit Iob: Salvum feci pauperem de manu potentis, et pupillum cui adiutor non erat, adiuvi. Benedictio perituri in me veniat [Iob 29, 12, 13]. Nonne hic fortissimus, qui tam fortiter pertulit impetus diaboli, et vicit eum virtute mentis suae? Neque vero de eius dubitandum fortitudine, cui dicit Dominus: Accinge sicut vir lumbos tuos, suscipe altitudinem et virtutem: omnem autem iniuriosum humiliato [Iob. 40, 2]. Apostolus quoque ait: Habetis fortissimam consolationem [Hebr. 6, 18]. Est ergo fortis qui se in dolore aliquo consolatur.
180 Et re vera iure ea fortitudo vocatur, quando unusquisque se ipsum [Ibid., pag. 360, lin. 13: Non est autem consentaneum, qui metu non frangitur, eum frangi cupiditate, etc.] vincit, iram continet, nullis illecebris emollitur atque inflectitur, non adversis perturbatur, non extollitur secundis, et quasi vento quodam, variarum rerum circumfertur mutatione. Quid autem excelsius et magnificentius, quam exercere mentem, afficere carnem et in servitudinem redigere; ut obediat imperio, consiliis obtemperet, ut in adeundis laboribus impigre exsequatur propositum animi ac voluntatem?
181 Haec igitur prima vis fortitudinis, quoniam in duobus generibus [Mss. aliquot, fortitudo flectatur; quidam, flectitur animi. Cic. Offic. lib. I, pag. 359, lig. 49: Omnino fortis animus et magnus duabus rebus maxime cernitur, etc.] fortitudo spectatur animi. Primo, ut externa corporis pro minimis habeat, et quasi superflua despicienda magis quam expetenda ducat. Secundo, ut ea quae summa sunt, omnes quae res in quibus honestas et illud [In mss. dictio πρέπον varias peperit ineptias; in quibusdam enim legitur, honestum cernitur; in aliis, proponi cernitur; in nonnullis, praeponderare; in aliquibus, praepotens cernitur.] πρέπον cernitur, praeclara animi intentione usque ad affectum persequatur. Quid enim tam praeclarum, quam ut ita animum informes tuum ut, neque divitias, neque voluptates, neque honores in maximis constituas, neque in his studium omne conteras? Quod cum ita affectus animo fueris, necesse est illud honestum ac decorum praeponendum putes, illique mentem ita intendas tuam, ut quidquid acciderit quo [Mss. aliquot, frangi homines solent.] frangi animi solent, aut patrimonii amissio, aut honoris immunitio, aut obtrectatio infidelium, quasi superior non sentias. Deinde ut te salutis ipsius pericula pro iustitia suscepta non moveant.
182 Haec vera fortitudo est, quam habet Christi athleta, [Nonnulli mss., nisi qui legitime certaverit.] qui, nisi legitimo certamine, non coronatur. An mediocre tibi videtur praeceptum fortitudinis: Tribulatio patientiam operatur, patientia probationem, probatio autem spem [II Cor 7, 5]? Vide quot certamina, et una corona. Quod praeceptum non dat, nisi qui est confortatus in Christo Iesu, cuius caro requiem non habebat. Afflictio undique: foris pugnae, intus timores. Et quamvis in periculis, in laboribus plurimis, in carceribus, in mortibus positus; animo tamen non frangebatur, sed praeliabatur, adeo ut potentior suis fieret infirmitatibus.
183 Itaque considera quemadmodum eos qui ad officia Ecclesiae accedunt, despicientiam rerum humanarum habere debere doceat. Si ergo mortui estis cum Christo ab elementis huius mundi, quid adhuc velut viventes de hoc mundo decernitis? Ne tetigeritis, ne attaminaveritis, ne gustaveritis, quae sunt omnia [Quidam mss., ad corruptelam ipsorum, et infra, fili, inquit, Thimothee, contemptum divitiarum . . . ; suadeo, etc.] ad corruptelam ipso usu [Coloss. 2, 20 et seq.]. Et infra: Si ergo consurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, non quae super terram [Coloss. 3. 1]. Et iterum: Mortificate ergo membra vestra, quae sunt super terram (Ibid., 5). Et haec quidem adhuc omnibus fidelibus: tibi autem, fili, contemptum divitiarum, profanarum quoque et anilium fabularum, suadet declinationem, nihil permittens nisi quod te exerceat ad pietatem; quia corporalis exercitatio nulli rei usui est: pietas autem ad omnia utilis.
184 Exerceat ergo te pietas ad iustitiam, continentiam, mansuetudinem; ut fugias iuvenilia opera, confirmatus et radicatus in gratia bonum fidei subeas certamen: non te implices negotiis saecularibus, quoniam Deo militas. Etenim si is qui imperatori militat, a [Tria olim prohibita militibus fuisse ostendit Ambrosius, nimirum alienarum causarum defensionem aut procurationem, negotiorum etiam propriorum nedum alienorum in foro prosecutionem, distractionem rerum venalium. Et de mercatura quidem, quam per leges vetitam fuisse militibus Chrysostomus quoque in Epist. I ad Timotheum prodit, plana sunt Auctoris nostri verba: duas vero priores partes non alio, quam quo eas interpretamur, sensu explicandus esse ex iis legibus, quae plures in eamdem materiam supersunt, intelligere est. Etenim quas ille litium susceptiones vocat, quis non videat hoc ipsum esse quod lege 6 de Cognitor. et Procur. Olybrio et Probino coss. ab Arcadio atque Honorio sancita exprimitur in illa verba: Nemo militantium fiat susceptor defensorve causarum, nec ad cognitionem alieni iurgii suffragator, etc. Quam vero conveniunt hae voces, actu negotiorum forensium cum lege 3 de Commeatu, iisdem coss. atque ab iisdem principibus data, ubi legimus: Hi qui vacationem temporariam . . . . impetrarint, nihil sibi necessitatis usurpent, nullorum actibus misceantur, etc.: item cum seq. 15 et 17 de Re militari; quarum in priore quae Arcadium IV, Honorium III coss. praefert, sic habetur: Si quis posthac militem in privato negotio repertus fuerit retinere, etc.; in posteriore autem quae Honor. IV et Eutych. coss., ita scriptum est: Si quis miles . . . repertus fuerit vel sibi vacans, vel alieno negotio contentus, nobis illico nuntietur, etc. Quibus sane militem perinde a domesticis atque exteris arceri negotiis manifestum est. Neque tamen crediderimus Ambrosium respexisse ad eas leges, ut pote multo posteriores hocce tractatu: sed ipsas in aliarum similium quae postea interciderint, confirmationem scriptas arbitramur. Quod etiam colligere licet ex Vegetio lib. II, cap. 19. Caeterum Ambrosius ipsos forenses actus satis proscribit his verbis, ab omni usu negotiationis; cum ea respondeant superioribus illis, non te implices negotiis saecularibus, quibus contentiosa quoque fori negotia planum est contineri. De aliis vero negotiationis generibus eiusdem verba non tam rigide atque ad apices exponenda sunt. Constat siquidem non modo presbyteris et diaconis bonorum Ecclesiae solitam committi administrationem; sed et sanctum Felicem omnibus pro Christo facultatibus exutum tria, ut scribit Paulinus, agri iugera conduxisse, unde suae nec non aliorum seipso pauperiorum vitae consuleret: praeterea can. 3 synodi IV Carthag. praecipitur ut clerici victum vestitumque sibi comparent, vel artificioli vel agriculturae beneficio. Quae omnia perfici sine quadam negotiatione non poterant. Videsis hac de re Sozom. lib. III, cap. 17, edit. Vales.; Decr. dist. 88 et 89; Godefridum ad legem 6 imperatorum Arcadii et Honorii supra indicatam; Spencaeum lib. II Digress. cap. 15; Ren. a Valle in Hipparcho sive lib. de Relig. negot., Thaumassinum atque alios.] susceptionibus litium, actu negotiorum forensium, venditione mercium prohibetur humanis legibus; quanto magis qui fidei exercet militiam, ab omni usu negotiationis abstinere debet, agelluli sui contentus fructibus, si habet: si non habet, [Stipendium ad significandam pensionem viris ecclesiasticis ad victum atque vestitum praeberi solitam e castris translatum; quando non solum Ambrosium hic, Augustinum Serm. 19 de verbis Domini. Hincmarum de Archid. et presbyt. eo usos reperias: verum etiam conc. Carth. IV, can. 18; Agath. can. 36; Aquisgr. cap. 119, et alia non pauca.] stipendiorum suorum fructu! Siquidem bonus testis est qui dicit: Iuvenis fui, et senui, et non vidi iustum derelictum, nec semen eius quaerens panem [Psal. 36, 25]. Ea est enim tranquillitas animi et temperantia, quae neque studio quaerendi afficitur, neque egestatis metu angitur.
Ambrosius HOME

bnf1732.57 csg97.123

Ambrosius, De Officiis, 1, XXXV. <<<     >>> XXXVII.
monumenta.ch > Ambrosius > 36

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik