monumenta.ch > Hieronymus > Paralipomenon II, 5 > 8 > 35
Ambrosius, De Officiis, 1, XXXIV. <<<     >>> XXXVI.

Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 1, CAPUT XXXV.

175 Satis copiose iustitiae loco honesti naturam et vim tractavimus. Nunc de [Ibid., pag. 359, lin. 11: Intelligendum est autem, cum proposita, etc. Quod Ambrosius armorum tractationem clericis illicitam esse patefaciens, particulam iam semel et iterum hic adhibeat, manifestum est hoc modo eos distingui vel ab antiqui foederis sacerdotibus ac levitis quibus arma ferre nefas non erat, vel potius a laicis Christianis, quos quidem Evangelica lex non prohibet a militia. Scimus tamen Erasmum traduci a Sixto Sen. lib. VI Biblioth., annot. 156, nec non ab aliis nonnullis, quasi in suis Annot. in cap. III, maxime veroin XXII Evang. secundum Lucam voluerit licitum non esse Christianis bellum gerere; adversaeque opinioni notam inusserit impietatis. Verum ipsemet ita mentem explicat suam, ut sola Christianorum in Christianos bella penitus damnet, Christianorum autem contra Barbaros eatenus dicat se approbare cum Ambrosio, ut simul admoneat haec ipsa puritatis evangelicae non esse. Attamen hoc non ita habere vel hinc intelligas quod hi Caesares quos ob gesta bella laudatos ab Ambrosio Erasmus narrat, non omnes semper pugnavere contra Barrbaros. Etenim qui inter illos principes ordinem ducit Theodosius, bello Maximum atque Eugenium tyrannos, Christianos tamen, est persecutus. Et certe infra lib. III, cap. 3, bellum a se non improbari S. Doctor palam indicat, ubi ait: Cum gloriosum unicuique ducatur, si periculis propriis quaerat universorum tranquillitatem, etc. Quod igitur sanctus Martinus ubi primum christianus factus est, militiam, Sulpitio Severo teste, abdicare cogitans, Christi, inquit, ego sum, pugnare non mihi licet; hoc ad singularem Spiritus sancti impulsum, quo ille ad perfectius vocabatur pugnandi genus, referri debet. Hinc est quod imperatores, qui suis edictis milites spiritali hac militia interdixere, a sanctis Patribus liberius obiurgati sunt. Alias autem eis qui Christo nomen dedissent, liberum semper fuisse armorum usum vel hoc evincit, quod primis temporibus referti erant militibus christianis exercitus etiam ethnicorum imperatorum. Vide Tertullianum de Corona militis, cap. 11; Aug. de Lib. Arbit., cap. 5; Serm. 303, de S. Laurentio; de Civ. Dei lib. 1, cap. 21, et alibi pluribus locis, et praeter caeteros S. Thomam 2-2, q. 40.] fortitudine tractemus, quae velut excelsior caeteris, dividitur in res bellicas et domesticas. Sed bellicarum rerum studium a nostro officio iam alienum videtur, quia animi magis quam corporis officio intendimus: nec ad arma iam spectat usus noster, sed ad pacis negotia. Maiores autem nostri, ut Iesus Nave, Hierobaal, Samson, David summam rebus quoque bellicis retulere gloriam.
176 Est itaque fortitudo velut excelsior caeteris, sed numquam incomitata virtus; non enim seipsam committit sibi: alioquin [Cic. Offic. lib. I, pag. 359, lin. 22: Sed ea animi elatio quae cernitur in periculis et laboribus, si iustitia vacat, etc.] fortitudo sine iustitia iniquitatis materia est. Quo enim validior est, eo promptior ut inferiorem opprimat; cum in ipsis rebus bellicis iusta bella an iniusta sint, spectandum putetur.
177 Numquam David nisi lacessitus bellum intulit. Itaque prudentiam fortitudinis comitem habuit in praelio. Nam et adversus Goliam immani mole corporis virum singulari certamine dimicaturus, arma quibus oneraretur, respuit [I Reg. 17, 40]; virtus enim suis lacertis magis quam alienis integumentis nititur. Deinde eminus, quo gravius feriret, ictu lapidis hostem interemit. Postea numquam nisi consulto Domino [II Reg. 5, 19 et seq.], bellum adorsus. Ideo in omnibus victor praeliis, usque ad summam senectutem manu promptus, bello adversum Titanas suscepto, ferocibus bellator miscebatur agminibus [II Reg. 21, 15 et seq.] gloriae cupidus, incuriosus salutis.
178 Sed non haec sola praeclara fortitudo est; sed etiam illorum gloriosam fortitudinem accipimus, qui per fidem magnitudine animi obstruxerunt leonum ora, exstinxerunt virtutem ignis [Ita Gill. et Rom. edit. cum parte mss.; ant. vero cum alia, effugarunt aciem gladii. Sed in Graeco textu habetur, ἔφυγον στόματα μαχαίρας, effugerunt, etc., cui consentiunt variae translationes. At infra ubi omnes edit. ac mss. aliquot, legionibus succincti; legunt alii mss., legionibus subiecti, quidam legionibus subiectis, etc.], effugerunt aciem gladii, convaluerunt de infirmitate fortes [Hebr. 11, 33, 34]: qui non comitatu et legionibus succincti communem cum multis victoriam, sed nuda virtute animi singularem de perfidis retulerunt triumphum. Quam insuperabilis Daniel, qui [Plures mss., circa latera sua rudentes.] circa latera sua rugientes non expavit leones! Fremebant bestiae, et ille epulabatur [Dan. 14, 38].
Ambrosius HOME

bnf1732.56 csg97.121

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik