Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 1, CAPUT XXXIII.
170 | Augetur benevolentia coetu Ecclesiae, fidei consortio, initiandi societate, percipiendae gratiae necessitudine, mysteriorum communione. Haec enim etiam appellationes necessitudinum, reverentiam filiorum, auctoritatem et pietatem patrum, germanitatem fratrum sibi vindicant. Multum igitur ad cumulandam spectat benevolentiam necessitudo gratiae. |
171 | Adiuvant etiam parium studia virtutum. Siquidem benevolentia etiam morum facit similitudinem. Denique Ionathas filius regis imitabatur sancti David mansuetudinem, propter quod diligebat eum [I. Reg. 19, 2 et seq.]. Unde et illud: Cum sancto sanctus eris [Psal. 17, 26], non solum ad conversationem, sed etiam ad benevolentiam derivandum videtur. Nam utique et filii Noe simul habitabant, et non erat in his morum concordia [Gen. 9, 22 et seq.]. Habitabant etiam in domo patria Esau et Iacob, sed discrepabant [Gen. 25, 27]. Non enim erat benevolentia inter eos, quae sibi praeferret alterum: sed magis contentio, quae praeriperet benedictionem [Gen. 27, 14 et seq.]. Nam cum alter praedurus, alter mansuetus esset, inter dispares mores, et studia compugnantia, benevolentia esse non poterat. Adde quia sanctus Iacob paternae degenerem domus virtuti praeferre non poterat. |
172 | Nihil autem tam consociabile, quam cum aequitate iustitia: quae velut compar et socia benevolentiae, facit ut eos quos pares nobis credimus, diligamus. Habet autem in se benevolentia, etiam fortitudinem; nam cum amicitia ex benevolentiae fonte procedat, non dubitat pro amico gravia vitae sustinere pericula: Et si mala mihi, inquit, evenerint per illum, sustineo [Eccli. 22, 31]. |