monumenta.ch > Ambrosius > 30
Ambrosius, De Officiis, 1, XXIX. <<<     >>> XXXI.

Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 1, CAPUT XXX.

143 Sed iam de beneficentia loquamur, quae dividitur etiam ipsa in benevolentiam et liberalitatem. Ex his igitur duobus constat beneficentia, ut sit perfecta. Non enim satis est bene velle (Dist. 86, c. Non satis), sed etiam bene facere: nec satis est iterum bene facere, nisi id ex bono fonte, hoc est, bona voluntate proficiscatur: Hilarem enim datorem diligit Deus [II Cor. 9, 7]. Nam si invitus facias, quae tibi merces est? Unde Apostolus generaliter: Si volens hoc ago, mercedem habeo: si invitus, dispensatio mihi credita est [I Cor. 9, 17]. In Evangelio quoque multas disciplinas accepimus iustae liberalitatis.
144 Pulchrum est igitur bene velle, et eo largiri consilio, [Cic. lib. I Offic., pag. 356, lin. 37: Videndum est enim primum ne obsit benignitas et iis ipsis quibus, etc.] ut prosis, non ut noceas. Nam si luxurioso ad luxuriae effusionem, adultero ad mercedem adulterii largiendum putes; non est beneficentia ista, ubi nulla est benevolentia. Officere enim istud est, non prodesse alteri, si largiaris ei qui conspiret adversus patriam, qui congregare cupiat tuo sumptu perditos, qui impugnent Ecclesiam. Non est haec probabilis liberalitas, si adiuves eum qui adversus viduam et pupillos gravi decernit iurgio, aut vi aliqua possessiones eorum eripere conatur.
145 Non probatur largitas, [Cic. lib. I Offic., pag. 356, lin. 42: Et qui aliis nocent, ut in alios liberales sint, in eadem sunt iniustitia, etc.] si quod alteri largitur, alteri quis extorqueat: si iniuste quaerat, et iuste dispensandum putet; nisi forte ut ille Zacchaeus [Luc. 19, 8], reddas prius quadruplum ei quem fraudaveris: et gentilitatis vitia fidei studio et credentis operatione compenses. Fundamentum igitur habeat liberalitas tua.
146 Hoc primum quaeritur, ut cum fide conferas, fraudem non facias oblatis; ne dicas te plus conferre, et minus conferas. Quid enim opus est dicere? Fraus promissi est: in tua potestate est largiri quod velis. Fraus fundamentum solvit, et opus corruit. Numquid Petrus ita indignatione efferbuit, ut Ananiam exstingui vellet, vel uxorem eius [Act. 5, 3 et seq.]? Sed exemplo eorum noluit perire caeteros.
147 Nec illa perfecta est liberalitas, [Ibid., pag. 357, lin. 3: Videre etiam licet plerosque non tam natura liberales, quam quadam gloria ductos, etc.] si iactantiae causa magis quam misericordiae largiaris. Affectus tuus nomen imponit operi tuo: quomodo a te proficiscitur, sic aestimatur. Vides quam moralem iudicem habeas. Te consulit, quomodo opus tuum suscipiat, mentem tuam prius interrogat. Nesciat, inquit, sinistra tua, quid faciat dextera tua [Matth. 6, 3]. Non de corpore loquitur, sed etiam unanimus tuus, frater tuus quod facis nesciat; ne dum hic mercedem quaeris iactantiae, illic remunerationis fructum amittas. Perfecta autem est liberalitas, ubi silentio quis tegit opus suum, et necessitatibus singulorum occulte subvenit: quem laudat os pauperis, et non labia sua.
148 Deinde [Ibid., lin. 6: Tertium est propositum ut in liberalitate delectus, etc. Item lin. 33: Sed in collocando beneficio, etc.] perfecta liberalitas (Dist. 86, c. Non satis, § Perfecta liberalitas) fide, causa, loco, tempore commendatur; ut primum opereris circa domesticos fidei. Grandis culpa si, sciente te, fidelis egeat: si scias eum sine sumptu esse, [Mss. aliquot et vet. edit., fame laborare.] famem tolerare, aerumnam perpeti, qui praesertim egere erubescat: si in causam ceciderit aut captivitatis suorum, aut calumniae, et non adiuves: si sit in carcere, et poenis, et suppliciis propter debitum aliquod iustus excrucietur (nam etsi omnibus debetur misericordia, tamen iusto amplius) si tempore afflictionis suae nihil a te impetret: si tempore periculi quo rapitur ad mortem, plus apud te pecunia tua valeat, quam vita morituri. De quo pulchre Iob dixit: Benedictio perituri in me veniat [Iob. 29, 13].
149 Personarum quidem Deus acceptor non est, quia novit omnia. Nos autem omnibus quidem debemus misericordiam: sed quia plerique fraude eam quaerunt, et affingunt aerumnam; ideo ubi causa manifestatur, persona cognoscitur, tempus urget, largius se debet profundere misericordia. Non enim avarus Dominus est, ut plurimum quaerat. Beatus quidem qui dimittit omnia, et sequitur eum: sed et ille beatus est, [Edit. ultimae Paris, cum uno aut altero mss., qui quod debet; melius aliae ac reliqui codd., qui quod habet, supple, in potestate: ut Marci XIV, 8, quod habuit, haec fecit.] qui quod habet, ex affectu facit. Denique duo aera viduae illius divitum muneribus praetulit [Luc. 21, 3]; quia totum illa quod habuit, contulit: illi autem ex abundantia partem exiguam contulerunt. Affectus igitur divitem collationem aut pauperem facit, et pretium rebus imponit. Caeterum Dominus non vult simul [Cic. lib. I, pag. 356, lin. 49: Alter erat locus cautionis, etc. Item pag. 358, lin. 9: Sed quoniam copiae parvae sunt, etc.] effundi opes, sed dispensari (Dist. 86, c. Dominus non vult): nisi forte ut Elisaeus boves suos occidit, et pavit pauperes ex eo quod habuit [III Reg. 19, 21]; ut nulla cura teneretur domestica, sed relictis omnibus, in disciplinam se propheticam daret.
150 Est etiam illa probanda liberalitas (Dist. 86, c. Est probanda), [Ibid., pag. 358, lin. 40: Sed si contentio quaedam et comparatio fiat, etc.] ut proximos seminis tui non despicias, si egere cognoscas. Melius est enim ut ipse subvenias tuis, quibus pudor est ab aliis sumptum deposcere, aut alicui postulare subsidium necessitati: non tamen ut illi ditiores eo fieri velint, quod tu potes conferre inopibus; causa enim praestat, non gratia. Neque enim propterea te Domino dicasti, ut tuos divites facias: sed ut vitam tibi perpetuam fructu boni operis acquiras, et pretio miserationis peccata redimas tua. Putant se parum poscere? Pretium tuum quaerunt, vitae tuae fructum adimere contendunt, [Et se iuste facere putant, absunt isthaec ab ant. edit. ac maximo numero mss. ea tamen non solum in edit. Rom. sed etiam in mss. quatuor invenire est. Infra vero ubi edit. omnes, Consilium praemisimus; mss. fere ad unum legunt, Consilium prompsimus. Obiter autem animadverte quanta Ambrosii prudentia hic innotescat, quae ita pietati quod suum est, ascribit, ut nihil detrahat iustitiae. Etenim pietatis est cognatos affinesque in beneficentia collocanda non praeterire, sed eos primorum pauperum habere loco: iustitiae vero, non illos ex eo quod aliis debetur pauperibus, ditare. Nec vero existimandum est hoc veluti maioris cuiusdam perfectionis esse consilium, alioqui enim neutiquam adderetur, et accusat quod eum divitem non feceris, cum te ille velit aeternae vitae fraudare mercede. Facessant igitur inepta cupiditatis humanae tegumenta. Ecclesiae numquam fuit hoc propositum vel sacerdotis luxui, vel consanguineorum eius ambitioni satisfacere.] et se iuste facere putant. Et accusat quod eum divitem non feceris, cum te ille velit aeternae vitae fraudare mercede.
151 Consilium prompsimus, auctoritatem petamus. Primum neminem debet pudere, si ex divite pauper fiat, dum largitur pauperi; quia Christus pauper factus est, cum dives esset, ut omnes sua inopia ditaret. Dedit regulam quam sequamur, ut bona ratio sit exinaniti patrimonii; si quis pauperum famem repulit, inopiam sublevavit. Unde et consilium in hoc do, Apostolus dicit: Hoc enim vobis utile est, ut Christum imitemini [II Cor. 8, 10]. Consilium bonis datur, correptio errantes coercet. Denique quasi bonis dicit: Quia non tantum facere, sed et velle coepistis ab anno praeterito (Ibid.). Perfectorum utrumque est, non pars. Itaque docet et liberalitatem sine benevolentia, et benevolentiam sine liberalitate non esse perfectam. Unde ad perfectum hortatur, dicens: Nunc ergo et facere consummate, ut quemadmodum prompta est in vobis voluntas faciendi, ita sit et perficiendi ex eo quod habetis. Si enim voluntas prompta est, secundum id quod habet, acceptum est, non secundum quod non habet. Non enim ut aliis refectio sit, vobis autem angustia: sed ex aequalitate in hoc tempore, vestra abundantia ad illorum inopiam, ut illorum abundantia sit ad vestram inopiam; ut fiat aequalitas, sicut scriptum est: Qui multum, non abundavit: et qui modicum, non minoravit (Ibid., 11 et seq.).
152 Advertimus quemadmodum et benevolentiam, et liberalitatem, et modum comprehendit, et fructum, atque personas. Ideo modum quia imperfectis dabat consilium, non enim patiuntur angustias, nisi imperfecti. [Ne quis crederet modum omnem in largiendo semper esse imperfectioni coniunctum, ex eo nimirum quod proxime dixerat, Ideo modum, quia imperfectis dabat consilium; clarius mentem suam exponit, asserens qui sibi partem aliquam patrimonii retinuerit, ne oneri sit Ecclesiae, eum nequaquam, imperfectum existimandum. Hinc cognoscimus ad Ambrosii nostri sententiam Augustinum severitatis aliquid adiecisse, qui clericos omnino patrimonio suo spoliatos volebat communem vitam simul agere, ut discere est e compluribus eiusdem operum locis, sed maxime ex lib. de Comm. vita Clericorum.] Sed et si quis Ecclesiam nolens gravare in sacerdotio aliquo constitutus aut ministerio, non totum quod habet, conferat; sed operetur cum honestate quantum officio sat est, non mihi imperfectus videtur. Et puto quod hic augustiam non animi, sed rei familiaris dixerit.
153 De personis autem puto dictum: Ut vestra abundantia sit ad illorum inopiam, et illorum abundantia ad vestram inopiam; id est, ut populi abundantia sit bonae operationis ad illorum sublevandam alendi inopiam: et illorum abundantia spiritalis adiuvet in plebe inopiam meriti spiritalis, et conferat ei gratiam.
154 Unde exemplum optimum posuit: Qui multum, non abundavit: et qui modicum, non minuit. bene hortatur ad officium misericordiae omnes homines istud exemplum; quoniam et qui plurimum auri possidet, non abundat; quia nihil est quidquid in hoc saeculo est: et qui exiguum habet, non minuit; quia nihil est, quod amittit. Res sine dispendio est, quae tota dispendium est.
155 Est etiam sic intellectus bonus: Qui plurimum habet, et si non donat, non abundat; quia quantumvis acquirat, eget semper, qui plus concupiscit: et qui exiguum habet, non minuit; quia non multum est quod pauperem pascit. Similiter ergo et ille pauper qui confert spiritalia pro pecuniariis, et si plurimum habeat gratiae, non abundat; non enim onerat gratia, sed allevat mentem.
156 Sed etiam sic potest intelligi: Non abundas, o homo. Quantum est enim quod accepisti, etsi tibi multum est? Ioannes quo nemo maior est inter natos mulierum, inferior tamen erat eo, qui minor est in regno coelorum.
157 Potest et sic: Non abundat Dei gratia corporaliter, quia spiritalis est. Quis potest eius aut magnitudinem aut latitudinem comprehendere, quam non videt? Fides si fuerit sicut granum sinapis, montes transferre potest, et non tibi datur ultra granum sinapis. Si abundet in te gratia [Negatio non deest in edit. omnibus et mss. nonnullis; ea tamen in longe pluribus potioribusque cod. reperitur. Si per interrogationem sententiam nobiscum acceperis; non incongrue.], non est verendum ne mens tua tanto munere incipiat extolli; quia multi sunt qui ab altitudine cordis sui gravius corruerunt, quam si nullam habuissent Domini gratiam? Et qui parum habet, non minuit; quia non est corporeum ut dividatur: et quod parum videtur habenti, plurimum est cui nihil deest.
158 Consideranda [Cic. lib. I, pag. 357, lin. 6: Tertium est propositum, ut in beneficentia, etc. Item lib. II, pag. 382, lin. 12: In illo autem altero genere largiendi, etc.] etiam in largiendo (Dist. 86, c. Consideranda) aetas atque debilitas, nonnumquam etiam verecundia, quae ingenuos prodit natales; ut senibus plus largiaris, qui sibi labore iam non queunt victum quaerere. Similiter et debilitas corporis, et haec iuvanda promptius. Tum si quis ex divitiis cecidit in egestatem: et maxime si non vitio suo, sed aut latrociniis, aut proscriptione, aut calumniis, quae habebat, amisit.
159 Sed forte dicat aliquis: Caecus uno loco sedet et praeteritur, et iuvenis validus frequenter accipit. Et verum est, quia obrepit per importunitatem. Non est illud iudicii, sed taedii. Nam et Dominus ait in Evangelio [Luc, 11, 8] de eo qui iam clauserat ostium suum, si quis ostium eius procacius pulset, quia surgit et dat illi propter importunitatem.
Ambrosius HOME

bnf1732.44 csg97.108

Ambrosius, De Officiis, 1, XXIX. <<<     >>> XXXI.
monumenta.ch > Ambrosius > 30

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik