monumenta.ch > Ambrosius > 28
Ambrosius, De Officiis, 1, XXVII. <<<     >>> XXIX.

Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 1, CAPUT XXVIII.

130 Iustitia [Cic. lib. I Offic., pag. 353, lin. 22: De tribus autem reliquis latissime patet ea ratio, etc.] igitur ad societatem generis humani, et ad communitatem refertur. Societatis enim ratio dividitur in duas partes, iustitiam et beneficentiam, quam eamdem liberalitatem et benignitatem vocant: iustitia mihi excelsior videtur, liberalitas gratior: illa censuram tenet, ista bonitatem.
131 Sed [Ibid., lin. 25: Sed iustitiae primum munus est ut ne cui, etc.] primum ipsum quod putant philosophi iustitiae munus, apud nos excluditur. Dicunt enim illi eam primam esse iustitiae formam, ut nemini quis noceat, nisi lacessitus iniuria: quod Evangelii auctoritate vacuatur [Luc. 9, 56]; vult enim Scriptura, ut sit in nobis spiritus Filii hominis, qui venit conferre gratiam, non inferre iniuriam.
132 Deinde formam iustitiae putaverunt, ut quis [Ibid., lin. 26: Deinde ut communibus utatur pro communibus, privatis ut suis. Sunt autem, etc.] communia, id est, publica pro publicis habeat, privata pro suis. Ne hoc quidem secundum naturam, natura enim omnia omnibus in commune profudit. Sic enim Deus generari iussit omnia [Mss. aliquot, ut partus omnibus communis esset. Et terra ergo foret, etc. Melius alii ac edit. ut in textu.] ut pastus omnibus communis esset, et terra foret omnium quaedam communis possessio. Natura igitur ius commune generavit, usurpatio ius fecit privatum. Quo in loco aiunt [Cic. lib. I Offic., pag. 353, lin. 32: Sed quoniam, ut praeclare scriptum est, etc.] placuisse Stoicis, quae in terris gignantur, omnia ad usus hominum creari: homines autem hominum causa esse generatos; ut ipsi inter se aliis alii prodesse possint.
133 Unde hoc, nisi de nostris Scripturis dicendum assumpserunt? Moyses enim scripsit, quia dixit Deus: Faciamus hominem ad imaginem nostram et secundum similitudinem, et habeat potestatem piscium maris, et volatilium coeli, et pecorum, et omnium repentium super terram [Gen. 1, 26]. Et David ait: Omnia subiecisti sub pedibus eius, oves et boves universas, insuper et pecora campi: volucres coeli, et pisces maris [Psal. 8, 8, 9]. Ergo omnia subiecta esse homini de nostris didicerunt, et ideo censent propter hominem esse generata.
134 Hominem quoque hominis causa generatum esse in libris Moysi reperimus, dicente Domino: Non est bonum esse hominem solum, faciamus ei adiutorium simile sibi [Gen 2, 18]. Ad adiumentum ergo mulier data est viro, quae generaret; ut homo homini adiumento foret. Denique antequam mulier formaretur, dictum est de Adam: Non est inventus adiutor similis illi (Ibid., 20); adiumentum enim homo nisi de homine habere non poterat. Ex omnibus igitur animantibus nullum animal simile, et ut absolute dicamus, nullus adiutor hominis inventus est: muliebris igitur sexus adiutor exspectabatur.
135 [Ibid., lin. 36: In hoc naturam debemus ducem sequi, etc. Item pag. 357, lin. 37: Optime autem societas hominum, etc.] Ergo secundum Dei voluntatem, vel naturae copulam, invicem nobis esse auxilio debemus, certare officiis, velut in medio omnes utilitates ponere, et ut verbo Scripturae utar, adiumentum ferre alter alteri, vel studio, vel officio, vel pecunia, vel operibus, vel quolibet modo; ut inter nos societatis augeatur gratia. Nec quisquam ab officio vel [Cic. lib. I Offic., p. 354, lin. 35: Est enim difficilis cura rerum alienarum; quamquam Terentianus, etc.] periculi terrore revocetur: sed omnia sua ducat, vel adversa vel prospera. Denique sanctus Moyses pro populo patriae bella suscipere gravia non reformidavit, nec regis potentissimi trepidavit arma, nec barbaricae immanitatis expavit ferociam: sed abiecit salutem suam, ut plebi redderet libertatem.
136 [Ibid., pag. 553, lin. 23: In qua virtutis splendor est maximus.] Magnus itaque iustitiae splendor, quae aliis potius nata quam sibi, communitatem et societatem nostrane adiuvat: [Ibid., pag. 352, lin. 25: Ex quo animi magnitudo, etc.] excelsitatem tenet; ut suo iudicio omnia subiecta habeat, opem aliis ferat, pecuniam conferat, officia non abnuat, pericula suscipiat aliena.
137 Quis non cuperet hanc virtutis arcem tenere, [Ibid., pag. 353, lin. 49: Maximam autem partem ad iniuriam faciendam aggrediuntur nonnulli. etc,] nisi prima avaritia infirmaret atque inflecteret tantae virtutis vigorem? Etenim dum augere opes, aggregare pecunias, occupare terras possessionibus cupimus, praestare divitiis; iustitiae formam exuimus, beneficentiam communem amisimus. Quomodo enim potest iustus esse, qui studet eripere alteri, quod sibi quaerat?
138 Potentiae [Ibid., pag. 354, lin. 7: Maxime autem adducuntur plerique, etc.] quoque cupiditas, formam iustitiae virilem effeminat? Quomodo enim potest pro aliis intervenire, qui alios sibi subiicere conatur: et infirmo adversus potentes opem ferre, qui ipse gravem libertati affectat potentiam?
Ambrosius HOME

bnf1732.40 csg97.103

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik