Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 1, CAPUT XXVII.
126 | Primus igitur Officii fons prudentia est. Quid enim tam plenum officii, quam deferre Auctori studium atque reverentiam? Qui tamen fons et in virtutes derivatur caeteras; neque enim potest iustitia sine prudentia esse, cum examinare quid iustum, quidve iniustum sit, non mediocris prudentiae sit; summus in utroque error. Qui enim iustum iudicat iniustum, iniustum vero iustum, exsecrabilis apud Deum. Ut quid abundant iustitiae imprudenti? Salomon ait [Prov. 17, 15, 16]. Neque iterum prudentia sine iustitia est; pietas enim in Deum initium intellectus. Quo advertimus illud ab huius saeculi translatum magis quam inventum sapientibus; quia pietas fundamentum est omnium virtutum. |
127 | Iustitiae autem pietas est prima in Deum, secunda in patriam, tertia in parentes, item in omnes: quae et ipsa secundum naturae est magisterium. Siquidem ab ineunte aetate ubi primum sensus infundi coeperit, vitam amamus tamquam Dei munus, patriam, parentesque diligimus, deinde aequales quibus sociari cupimus. Hinc charitas nascitur, quae alios sibi praefert, non quaerens quae sua sunt, in quibus est principatus iustitiae. |
128 | Omnibus quoque animantibus innascitur, primum salutem tueri, cavere quae noceant, expetere quae prosint, ut pastum, ut latibula quibus se a periculo, imbribus, sole defendant, quod est prudentiae. Succedit quoque ut omnium genera animantium congregabilia natura sint: primo generis sui ac formae consortibus, tum etiam caeteris; ut videmus boves armentis, equos gregibus, et maxime pares paribus delectari: cervos quoque cervis, et plerumque hominibus adiungi. Iam de procreandi studio et sobole, vel etiam generantium amore, quid loquar, in quo est forma iustitiae praecipua? |
129 | Liquet igitur et has, et reliquas cognatas sibi esse virtutes. Siquidem et fortitudo (23, quaest. 3, c. Fortitudo) quae vel in bello tuetur a barbaris patriam, vel domi defendit infirmos, vel a latronibus socios, plena sit iustitiae: et scire quo consilio defendat atque adiuvet, captare etiam temporum et locorum opportunitates, prudentiae ac modestiae sit: et temperantia ipsa sine prudentia modum scire non possit: opportunitatem noscere, et secundum mensuram reddere, sit iustitiae: et in omnibus istis magnanimitas necessaria sit, et quaedam fortitudo mentis, plerumque et corporis; ut quis quod velit, possit implere. |