Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 1, CAPUT XXVI.
122 | Itaque tractant in veri investigatione tenendum illud decorum, ut summo studio requiramus quid verum sit, non falsa pro veris ducere, non obscuris vera involvere, non superfluis vel implexis atque ambiguis occupare animum. Quid tam indecorum, quam venerari ligna, quod ipsi faciunt? Quid tam obscurum, quam de astronomia et geometria tractare, quod probant; et profundi aeris spatia metiri, coelum quoque et mare numeris includere: relinquere causas salutis, errores quaerere. |
123 | At non ille eruditus in omni sapientia Aegyptiorum Moyses probavit ista: sed illam sapientiam detrimentum et stultitiam iudicavit, et aversus ab ea, intimo Deum quaesivit affectu; ideoque vidit, interrogavit, audivit loquentem. Quis magis sapiens quam ille quem docuit Deus, qui omnem sapientiam Aegyptiorum, omnesque artium potentias operis sui virtute evacuavit [Exod. 3, 1 et seq.]? Non hic incognita pro cognitis habebat, hisque temere assentiebatur: quae duo in hoc maxime naturali atque honesto loco vitanda discant, qui sibi nec contra naturam esse, nec turpe iudicant saxa adorare, et a simulacris auxilium petere, quae nihil sentiant. |
124 | Quanto igitur excelsior virtus est sapientia, tanto magis enitendum arbitror, ut assequi eam possimus. Itaque ne quid contra naturam, ne quid turpe atque indecorum sentiamus, duo haec, id est, et tempus et diligentiam ad considerationem rerum examinandi gratia referre debemus. Nihil est enim quo magis homo caeteris animantibus praestet, quam quod rationis est particeps, causas rerum requirit, generis sui auctorem investigandum putat, in cuius potestate vitae necisque nostrae potestas sit, qui mundum hunc suo nutu regat, cui sciamus rationem esse reddendam nostrorum actuum. Nihil est enim quod magis proficiat ad vitam honestam, quam ut credamus eum iadicem futurum, quem et occulta non fallant, et indecora offendant, et honesta delectent. |
125 | Omnibus igitur hominibus inest secundum naturam humanam verum investigare, quae nos ad studium cognitionis et scientiae trahit, et inquirendi infundit cupiditatem. In quo excellere universis pulchrum videtur, sed pancorum est assequi: qui volvendo cogitationes, consilia examinando, non mediocrem impendunt laborem; ut ad illud beate honesteque vivendum pervenire possint, atque operibus appropinquare. Non enim qui dixerit, inquit, mihi: Domine, Domine, intrabit in regnum coelorum, sed qui fecerit ea quae dico [Matth. 7, 21]. Nam studia scientiae sine factis, haud scio an etiam involvant magis. |