monumenta.ch > Ambrosius > 25
Ambrosius, De Officiis, 1, XXIV. <<<     >>> XXVI.

Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 1, CAPUT XXV.

116 Haec forsitan aliquis dicat primo loco poni oportuisse, quoniam ab his quatuor virtutibus nascuntur officiorum genera. Sed hoc artis est, [Pag. 351, lin. 27: Placet igitur, quoniam omnis disputatio de officio futura est, ante definire, etc.] ut primo officium definiatur, postea certa in genera dividatur. Nos autem artem fugimus, exempla maiorum proponimus: quae neque obscuritatem afferunt ad intelligendum, neque ad tractandum versutias. Sit igitur nobis vita maiorum disciplinae speculum, non calliditatis commentarium: imitandi reverentia, non disputandi astutia.
117 Fuit igitur in sancto Abraham primo loco prudentia, de quo dicit Scriptura: Credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad iustitiam [Gen. 15, 6]. Nemo enim prudens, qui Deum nescit. Denique insipiens dixit quia non est Deus [Psal. 13, 1]; nam sapiens non diceret. Quomodo enim sapiens qui non requirit auctorem suum, qui dicit lapidi: Pater meus es tu [Ierem 2, 27]: [Plana sunt quae hic tribuuntur Manichaeo atque Ario; hunc enim imperfectionem Christo, quem in creaturarum ordinem deiecit, affinxisse, illum vero corporalium rerum creationem diabolo adiudicasse, nemo est qui nesciat. At vero id fortasse cuipiam moveat difficultatem, quod Marcioni potius quam Ario iungatur Eunomius. Constat siquidem hunc Aetii fuisse discipulum cum Arianis, ut Socrates lib. II, cap. 15, testatur, idem et dicentis et sentientis, cuius etiam sectae postea nomen dedit ipse Eunomius, ut idem Socrates loco citat., sicut et lib. I, cap. 7 et 13 significat. Cui iungere licet Sozomenum lib. IV, cap. 25, et lib. VI, cap. 26, atque alios. Sed nodum solvit Theodoretus; hic enim cum lib. II Hist. cap. 29, tantum scripsisset Eunomium Arii blasphemiam nova impietatis accessione cumulasse, in lib. IV Haer. fabul. rem evolvit enucleatius ita inquiens: Baptizantes usque ad pectus aqua madefaciunt, reliquis autem partibus tamquam exsecrandis aquam adhibere prohibent . . . . Sed et aliud audere illos dicunt, quod scriptis committere non ausim, etc. Hinc profecto aperte colligitur eum admisisse duplex principium, bonum alterum a quo partes corporis superiores quas bonas esse non negabant, procederent: malum alterum a quo inferiores, quas malas esse iidem contendebant. Unde miramur eos qui collectos eiusdem Eunomii errores scripto prodiderunt, ut puta ex antiquis Epiphanium et Augustinum, e recentioribus vero Baronium, Petavium aliosque omnes, impietatem de qua hic loquitur beatus Doctor, non advertisse. Porro in causa forte fuit eiusdem erroris atrocitas, cur in quibusdam imperatorum legibus, qualis ea Gratiani fuit, cuius meminit Sozomenus lib. VII, c. 1, cum liberum cuique relinquatur quamcumque religionem aut coetum sectari pro libito, adiectum fuerit, exceptis Manichaeis, Photinianis et Eunomianis. Non videtur certe dubium quin Ambrosius ipse ad hancce blasphemiam respexerit lib. II Hexaem. cap. 5, ubi nominantur Eunomiani radicis degeneris, Arianorum scilicet, fructus deterior.] qui dicit diabolo, ut Manichaeus: Auctor meus es tu? Quomodo sapiens Arianus, qui mavult imperfectum auctorem habere atque degenerem, quam verum atque perfectum? [Mss. non pauci, Quomodo sapiens, ut Arianus . . . . . ut Marcion.] Quomodo sapiens Marcion atque Eunomius, qui malunt Deum malum quam bonum habere? Quomodo sapiens, qui Deum suum non timet? Initium enim sapientiae timor Domini [Psal. 110, 9]. Et alibi habes: Sapientes non declinant de ore Domini, sed tractant in confessionibus suis [Prov. 24, 7]. Simul quoque dicente Scriptura: Reputatum est ei ad iustitiam; alterius virtutis ei gratiam detulit.
118 Primi igitur nostri definierunt prudentiam in veri consistere cognitione. Quis enim illorum ante Abraham, David, Salomonem? Deinde iustitiam spectare ad societatem generis humani. Denique David ait: Dispersit, dedit pauperibus, iustitia eius manet in aeternum. Iustus miseretur, iustus commodat [Psal. 111, 9]. Sapienti et iusto totus mundus divitiarum est. Iustus communia pro suis habet, sua pro communibus. Iustus se ipsum, priusquam alios, accusat. Ille enim iustus, qui nec sibi parcit, et occulta sua latere non patitur. Vide quam iustus Abraham. In senectute susceperat filium per repromissionem [Gen. 22, 3 et seq.], reposcenti Domino negandum ad sacrificium, quamvis unicum, non putavit.
119 Adverte hic omnes virtutes quatuor in uno facto. Fuit sapientiae, Deo credere, nec filii gratiam anteferre auctoris praecepto: fuit iustitiae, acceptum reddere: fuit fortitudinis, appetitum ratione cohibere. Ducebat hostiam pater, interrogabat filius, tentabatur affectus patrius, sed non vincebatur. Repetebat filius appellationem paternam, compungebat paterna viscera, sed non minuebat devotionem. Accedit et quarta virtus, temperantia. Tenebat iustus et pietatis modum, et exsecutionis ordinem. Denique dum sacrificio necessaria vehit, dum ignem adolet, dum filium ligat, dum gladium educit, hoc immolandi ordine meruit, ut filium reservaret.
120 Quid sapientius sancto Iacob, qui Deum vidit facie ad faciem, et meruit benedictionem [Gen. 32, 1 et seq.]? Quid iustius, qui ea quae acquisierat, oblatis muneribus cum fratre divisit? Quid fortius, qui cum Deo luctatus est? Quid modestius eo qui modestiam ita et locis et temporibus deferebat, ut filiae iniuriam mallet praetexere coniugio, quam vindicare; eo quod inter alienos positus amori potius consulendum, quam odia colligenda censebat?
121 Noe quam sapiens, qui tantam fabricavit arcam [Gen. 6, 14 et seq.]! Quam iustus, qui ad semen omnium reservatus, solus ex omnibus et praeteritae generationis superstes est factus, et auctor futurae, mundo potius et universis magis quam sibi natus! Quam fortis, ut diluvium vinceret! Quam temperans, ut diluvium toleraret! quando introiret, qua moderatione degeret, quando corvum, quando columbam dimitteret, quando reciperet revertentes, quando exeundi opportunitatem captaret, agnosceret?
Ambrosius HOME

bnf1732.35 csg97.97

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik