Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 1, CAPUT XXIV.
105 | De ratione dicendi satis dictum puto, nunc de actione vitae quid congruat, consideremus. Tria autem in hoc genere spectanda cernimus: unum, ut rationi appetitus non reluctetur; hoc enim solummodo possunt officia nostra illi decoro convenire. Si enim appetitus rationi obediat, facile id quod deceat in omnibus officiis conservari potest. Deinde ne maiore studio quam res ipsa est quae suscipitur, vel minore: aut parvam magno ambitu suscepisse, aut magnam inferiore destituisse videamur. Tertium de moderatione studiorum, operumque nostrorum: de ordine quoque rerum et de opportunitate temporum, non dissimulandum puto. |
106 | Sed primum illud quasi fundamentum est omnium, ut appetitus rationi pareat: secundum et tertium idem est, hoc est, in utroque moderatio. Vacat enim apud nos speciei liberalis, quae pulchritudo habetur, et dignitatis contemplatio. Sequitur de ordine rerum, et de opportunitate temporum. Ac per hoc tria sunt, quae videamus utrum in aliquo sanctorum consummata possimus docere. |
107 | Primum ipse pater Abraham, qui ad magisterium futurae successionis informatus et instructus est, iussus, exire de terra sua, et de cognatione sua, et de domo patris sui [Gen. 12, 1 et seq.]; nonne multiplicatae necessitudinis praestrictus affectu, tamen appetitum rationi obedientem praebuit? Quem enim terrae suae, cognationis, domus quoque propriae gratia non delectaret? Et hunc ergo mulcebat suorum suavitas, sed imperii coelestis et remunerationis aeternae consideratio movebat amplius. Nonne considerabat uxorem imbecillem ad labores, teneram ad iniurias, decoram ad incentiva insolentium, sine summo non posse duci periculo? Et tamen subire omnia, quam excusare consultius diiudicavit. Deinde cum descenderet in Aegyptum, monuit ut diceret se sororem esse, non uxorem ipsius. |
108 | Adverte, quanti appetitus. Timebat uxoris pudori, timebat propriae saluti, suspectas habebat Aegyptiorum libidines; et tamen praevaluit apud eum ratio exsequendae devotionis. Consideravit enim quod Dei favore ubique tutus esse posset, offenso autem Domino, etiam domi non posset illaesus manere. Vicit igitur appetitum ratio, et obedientem sibi praestitit. |
109 | Capto nepote, non perterritus neque tot regum turbatus populis, bellum repetit: victoria potitus, praedae partem cuius ipse fuit auctor, recusavit [Gen. 14, 14 et seq.]. Promisso quoque sibi filio, cum consideraret emortui corporis sui vires depositas, sterilitatem coniugis, et supremam senectutem, etiam contra usum naturae Deo credidit [Gen. 15, 6]. |
110 | Adverte convenire omnia. Appetitus non defuit, sed repressus est: animus aequalis gerendis, qui nec magna pro vilibus, nec minora pro magnis duceret, moderatio pro negotiis, ordo rerum, opportunitas temporum, mensura verborum. Fide primus, iustitia praecipuus, in praelio strenuus, in victoria non avarus, domi hospitalis, uxori sedulus. |
111 | Sanctum quoque eius nepotem Iacob delectabat domi securum degere: sed mater voluit peregrinari, ut daret fraternae iracundiae locum [Gen. 27, 24 et seq.]. Vicit appetitum consilii salubritas. Exsul domo, profugus a parentibus, ubique tamen convenientem mensuram negotiis tenuit, et temporibus opportunitatem reservavit. Acceptus domi parentibus, ut alter maturitate provocatus obsequii benedictionem daret, alter amore pio propenderet [Gen. 25, 34]. Fraterno quoque iudicio praelatus, cum cibum suum fratri cedendum putasset: delectabatur utique alimento secundum naturam, sed secundum pietatem cessit petito. Pastor domino gregis fidus, socero gener sedulus, impiger in labore, in convivio parcus, in satisfactione praevius, in remuneratione largus [Gen. 31, 6 et seq.]. Denique sic fraternam mitigavit iracundiam; ut cuius verebatur inimicitias, adipisceretur gratiam [Gen. 33, 1]. |
112 | Quid de Ioseph loquar, qui utique habebat cupiditatem libertatis, et suscepit servitii necessitatem? Quam subditus in servitute, quam in virtute constans, quam benignus in carcere, sapiens in interpretatione, in potestate moderatus, in ubertate providus, in fame iustus, ordinem laudis rebus adiungens, et opportunitatem temporibus, aequitatem populis officii sui moderatione dispensans [Gen. 39, 1 et seq.]? |
113 | Iob quoque iuxta secundis, atque adversis rebus irreprehensibilis, patiens, gratus Deo atque acceptus, vexabatur doloribus, sed se consolabatur [Iob. 2, 3 et seq.]. |
114 | David etiam fortis in bello, patiens in adversis, in Hierusalem pacificus, in victoria mansuetus, in peccato dolens, in senectute providus, rerum modos, vices temporum per singularum sonos servavit aetatum; ut mihi videatur non minus vivendi genere, quam canendi suavitate praedulcis immortalem Deo sui fudisse meriti cantilenam [I Reg. 17]. |
115 | Quod his viris principalium virtutum officium defuit? Quarum primo loco constituerunt prudentiam, quae in veri investigatione versatur, et scientiae plenioris infundit cupiditatem: secundo iustitiam, quae suum cuique tribuit, alienum non vindicat, utilitatem propriam negligit, ut communem aequitatem custodiat: tertio fortitudinem, quae et in rebus bellicis excelsi animi magnitudine, et domi eminet, corporisque praestat viribus: quarto temperantiam, quae modum, ordinemque servat omnium, quae vel agenda, vel dicenda arbitramur. |