monumenta.ch > Ambrosius > 23
Ambrosius, De Officiis, 1, XXII. <<<     >>> XXIV.

Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 1, CAPUT XXIII.

102 [Supra, lin. 25: Contentionis praecepta Rhetorum sunt multa, etc.] Multa praeterea de ratione dicendi dant praecepta saeculares viri, quae nobis praetereunda arbitror, [Pag. 365, lin. 13: Ludo autem et ioco uti illis quidem licet, etc. S. Thomas 2-2, quaest. 168, art. 2, ad 1. Ambrosii verbis nihil aliud vult significari, nisi iocos christianis oratoribus populo sacram doctrinam exponentibus abiiciendos esse. At bona cum venia tanti doctoris, iocos ab ecclesiastica regula abhorrere non idem videtur ac iocis abstinendum in tradenda sacra doctrina, sed nullam esse in sacris paginis aut canonibus regulam, qua iocari clericis permittatur. Sed ut maxime de tradenda populo doctrina Christiana intelligatur hic locus, non tamen vim solvit obiectionis; sibi enim ille opposuerat eiusdem doctoris verba ex num. seq. ubi de fabulis, id est, familiari confabulatione agens, proposita Christi adversus ridentes comminatione, nullum omnino iocum non damnat. Neque vero mirum est Ambrosium iocorum usu clericis indicere, cum universim ridere homini christiano fas esse neget Basilius Reg. brevior. Inter. 31. Hunc etiam consule epist. 411, et Constit. monastic. cap. 12, quem in hac quoque doctrina S. Benedictus Regulae suae cap. 6 est imitatus. Quae quidem ita pertinent ad ascetas, ut etiam omnibus quotquot virtutis studiosi fuerint, conveniant, et maxime sacerdotibus, de quibus vere iuxta ac pie Bernardus lib. II de Consid. cap. 13: Inter saeculares, inquit, nugae, nugae sunt: in ore sacerdotis, blasphemiae. Adi similiter Tract. de Ordine vitae et morum Instit. inter opera S. Bernardo male ascripta, ubi cap. 3 textus Ambrosii, quo de agimus, ad verbum exscribitur. Caeterum fatendum in hoc genere omnium gravissime peccare eos, qui theatrales lacetias ad sacrum transferunt suggestum, et histrionica scurrilique dicacitate gravitatem evangelicam solvunt et conspurcant. Vide Mabillonii nostri notam ad Bernardi locum supra laudatum, I. B. Thiers et alios.] ut de iocandi disciplina. Nam licet interdum honesta ioca ac suavia sint, tamen ab ecclesiastica abhorrent regula; quoniam quae in Scripturis sanctis non reperimus, ea quemadmodum usurpare possumus?
103 Cavenda enim etiam in fabulis, ne inflectant gravitatem severioris propositi. Vae vobis, qui ridetis, quia flebitis [Luc. 6, 21]! ait Dominus: et nos ridendi materiam requirimus, ut hic ridentes, illic fleamus? Non solum profusos, sed omnes etiam iocos declinandos arbitror; nisi forte [Vet. edit. et quidam mss., plenum tamen suavitatis.] plenum suavitatis et gratiae sermonem esse, non indecorum est.
104 Nam de voce quid loquar, quam simplicem et puram esse satis arbitror: [Cic. lib. I Offic., pag. 369, lin. 29: In voce autem duo sequamur, ut clara sit et suavis, etc.] canoram autem esse naturae est, non industriae. Sit sane distincta pronuntiationis modo, et plena succi virilis; ut agrestem ac subrusticum fugiat sonum, non ut rythmum affectet scenicum, sed [Mysticum servet, id est, mysteriorum sanctitati congruum.] mysticum servet.
Ambrosius HOME

bnf1732.31 csg97.93

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik