monumenta.ch > Ambrosius > 22
Ambrosius, De Officiis, 1, XXI. <<<     >>> XXIII.

Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 1, CAPUT XXII.

98 Sunt autem gemini motus, hoc est, [Cic. lib. I, pag. 369, lin. 19: Motus autem animorum duplices sunt, alteri cognitionis, alteri appetitus, etc.] cogitationum et appetitus: alteri cogitationum, alteri appetitus: non confusi, sed discreti et dispares. Cogitationes verum exquirere, [Mss. aliquot, et quasi emoliri.] et quasi emolere muneris habent: appetitus ad aliquid impellit agendum atque excitat. Itaque ipso genere naturae suae et cogitationes tranquillitatem sedationis infundunt, et appetitus motum agendi excutit. Ita ergo informati simus, ut bonarum rerum subeat animum cogitatio: appetitus rationi obtemperet (si vere ut illud decorum custodiamus, animum volumus intendere) ne rationem excludat rei alicuius affectus: sed ratio quid honestati conveniat, examinet.
99 [Cic. lib. I Offic. pag. 369, lin. 23: Et quoniam magna vis orationis, etc. Infra etiam, lin. 39: Sit igitur hic sermo, in quo Socratici excellunt, lenis, etc. Item lin. 40: Sed quoniam in omni vita, etc. Universam autem concionum ecclesiasticarum materiam duobus membris comprehensam proponit Ambrosius; aut enim ea circa fidem versatur, aut circa mores sive morales virtutes: has autem sub iustitia, virtute scilicet universali, complectitur. Sic ipse Christus ad Ioannem Baptistam, oportet nos implere omnem iustitiam, id est, omnem virtutem; et sanctus praesul eamdem iustitiam generalem infra quasi in propria membra distribuit, nimirum in continentiam quae ad nos ipsos, in iustitiam particularem quae ad proximum, denique in diligentiam quae maxime ad Dei cultum atque obsequium pertinet. Quod autem subdit non unum tractatum esse oportere, sed prout se dederit peracta in Ecclesiae conventu lectio, arripiendum; praecipit quidem aliter sermonem cum in Scriptura de continentia agitur, aliter cum de iustitia vel de pietate instituendum: non tamen meditationem seu praeparationem removet; immo potius eam requirit, ubi orationem aequo breviorem vetans fieri, causam hanc reddit, ne desidiam prodat atque incuriam. Sed forte iterum hac de re dicendi nascetur locus.] Et quoniam ad conservationem decori spectare diximus, ut sciamus in factis dictisve quis modus: prior autem ordo loquendi quam faciendi est; sermo in duo dividitur, in colloquium familiare, et in tractatum, disceptationemque fidei atque iustitiae. In utroque servandum, ne sit aliqua perturbatio: sed tamquam mitis et placidus, et benevolentiae plenus et gratiae, sine ulla sermo ducatur contumelia. Absit pertinax in familiari sermone contentio; quaestiones enim magis excitare inanes, quam utilitatis aliquid afferre solet. Disceptatio sine ira, suavitas sine amaritudine sit, monitio sine asperitate, hortatio sine offensione. Et sicut in omni actu vitae id cavere debemus, ne rationem nimius animi motus excludat, sed teneamus consilii locum: ita etiam in sermone formulam eam teneri convenit, ne aut ira excitetur, aut odium, aut cupiditatis nostrae, aut ignaviae aliqua exprimamus indicia.
100 Sit igitur sermo huiusmodi de Scripturis maxime. Quid enim magis nos oportet loqui, quam de conversatione optima, adhortatione observationis, disciplinae custodia. Habeat [Ibid., lin. 49: Et ut incipiendi ratio fuerit, ita sit desinendi modus.] caput eius rationem et finis modum. Sermo enim taediosus iram excitat. Quam vero indecorum, ut cum omnis confabulatio habere soleat incrementum gratiae, habeat naevum offensionis?
101 Tractatus quoque de doctrina fidei, de magisterio continentiae, de disceptatione iustitiae, adhortatione diligentiae, non unus semper, sed ut se dederit lectio, nobis et arripiendus est, et prout possumus, prosequendus: neque nimium prolixus, neque cito interruptus; ne vel fastidium derelinquat, vel desidiam prodat atque incuriam. Oratio pura, simplex, dilucida, atque manifesta, plena gravitatis et ponderis: non affectata elegantia, sed non intermissa gratia.
Ambrosius HOME

bnf1732.30 csg97.91

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik