Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 1, CAPUT XXI.
90 | Caveatur iracundia, aut si praecaveri non potest, cohibeatur; mala enim illex peccati indignatio est: quae ita animum perturbat, ut rationi non relinquat locum. Primum est igitur, si fieri potest, ut morum tranquillitas usu quodam, affectione, proposito, in naturam vertatur. Deinde quoniam ita plerumque motus infixus est naturae ac moribus, ut evelli atque evitari non queat: si praevideri potuerit, ratione reprimatur. Aut si prius occupatus fuerit animus ab indignatione, quam consilio prospici ac provideri potuerit, ne occuparetur: meditare quomodo motum animi tui vincas, iracundiam temperes. Resiste irae, si potes: cede, si non potes; quia scriptum est: Date locum irae [Rom. 12, 19]. |
91 | Iacob fratri indignanti pie cessit [Gen. 27, 42 et seq.], et Rebeccae, id est, patientiae instructus consilio, abesse maluit et peregrinari, quam excitare fratris indignationem; et tunc redire, cum fratrem mitigatum putaret. Et ideo tantam apud Deum invenit gratiam. Quibus deinde obsequiis, quantis muneribus fratrem ipsum reconciliavit sibi; ut ille praereptae benedictionis non meminisset, meminisset delatae satisfactionis [Gen. 32, 3 et seq.]! |
92 | Ergo si praevenerit et praeoccupaverit mentem tuam iracundia, et ascenderit in te, non relinquas locum tuum. Locus tuus patientia est, locus tuus sapientia est, locus tuus ratio est, locus tuus sedatio indignationis est. Aut si te contumacia respondentis moverit, et perversitas impulerit ad indignationem: si non potueris mitigare mentem, reprime linguam tuam. Sic enim scriptum est: Cohibe linguam tuam a malo, et labia tua ne loquantur dolum. Deinde inquire pacem, et sequere eam [Psal. 33, 14, 15]. Pacem illam sancti Iacob vide, qua tu primum sedato animum: si non praevalueris, frenos linguae impone tuae: deinde reconciliationis studium non praetermittas. Haec oratores saeculi de nostris usurpata in suis posuere libris: sed ille sensus huius habet gratiam, qui prior dixit. |
93 | Vitemus ergo, aut temperemus iracundiam; ne sit eius aut in laudibus exceptio, aut in vitiis exaggeratio. Non mediocre est mitigare iracundiam: non inferius quam omnino non commoveri. Hoc nostrum est, naturae illud. Denique commotiones in pueris innoxiae sunt, quae plus habent gratiae, quam amaritudinis. Et si cito pueri inter se moventur, facile sedantur, et maiori suavitate in se recurrunt. Nesciunt se subdole artificioseque tractare. Nolite hos contemnere pueros, de quibus Dominus ait: Nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut puer iste, non intrabitis in regnum coelorum [Matth. 18, 3]. Itaque et ipse Dominus, hoc est, Dei virtus, sicut puer, cum malediceretur, non remaledixit: cum percuteretur non repercussit [I Petr. 2, 23]. Ita ergo te compara, ut quasi puer iniuriam non teneas, malitiam non exerceas: omnia a te innocenter proficiscantur. Non consideres quid ab aliis in te revertatur. Locum tuum serva, simplicitatem et puritatem tui pectoris custodi. Noli respondere irato ad iracundiam eius, sive imprudenti ad imprudentiam. Cito culpa culpam excutit. Si lapides teras, nonne ignis erumpit? |
94 | Ferunt gentiles, ut in maius omnia verbis extollere solent Architae Tarentini dictum philosophi, quod ad villicum suum dixerit: O te infelicem, quem afflictarem, nisi iratus essem! Sed iam David et armatam dexteram in indignatione compresserat [I Reg. 25, 32]. Et quanto plus est non remaledicere, quam non vindicare? Et bellatores adversus Nabal ad ultionem paratos, Abigail deprecatione revocaverat. Unde advertimus tempestivis quoque intercessionibus non solum cedere nos, sed etiam delectari oportere. Eo usque autem delectatus est, ut benediceret intervenientem, quod ab studio vindictae revocatus foret. |
95 | Iam dixerat de inimicis suis: Quoniam declinaverunt in me iniquitatem, et in ira molesti erant mihi [Psal. 54, 4]. Audiamus turbatus in ira quid dixerit: Quis dabit mihi pennas sicut columbae, et volabo, et requiescam (Ibid., 7)? Illi ad iracundiam provocabant, hic tranquillitatem eligebat. |
96 | Iam dixerat: Irascimini, et nolite peccare [Psal. 4, 5]. Moralis magister, qui naturalem affectum inflectendum magis ratione doctrinae, quam extirpandum noverat, moralia docet; hoc est, Irascimini ubi culpa est, cui irasci debeatis. Non potest enim fieri, ut non rerum indignitate moveamur: alioquin non virtus, sed lentitudo et remissio iudicatur. Irascimini ergo ita, ut a culpa abstineatis. Vel sic: Si irascimini, nolite peccare, sed vincite ratione iracundiam. Vel certe sic: Si irascimini, vobis irascamini, quia commoti estis, et non peccabitis. Qui enim sibi irascitur, quia cito commotus est, desinit irasci alteri: qui autem vult iram suam iustam probare, plus inflammatur, et cito in culpam cadit. Melior est autem secundum Salomonem [Prov. 16, 32], qui iracundiam continet, quam qui urbem capit; quia ira etiam fortes decipit. |
97 | Cavere igitur debemus, ne in perturbationes prius incidamus, quam animos nostros ratio componat; exanimat enim mentem plerumque aut ira, aut dolor, aut formido mortis, et improviso percellit ictu. Ideo praevenire pulchrum est cogitatione, quae volvendo mentem exerceat; ne repentinis excitetur commotionibus, sed iugo quodam rationis et habenis astricta mitescat. |