Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 1, CAPUT XX.
85 | Habet sane suos scopulos verecundia, non quos ipsa invehit, sed quos saepe incurrit; si intemperantium incidamus consortia, qui sub specie iucunditatis venenum infundunt bonis. Hi si assidui sunt, et maxime in convivio, ludo ac ioco, enervant gravitatem illam virilem. Caveamus itaque ne dum relaxare animum volumus, solvamus omnem harmoniam, quasi concentum quemdam bonorum operum; usus enim cito inflectit naturam. |
86 | Unde quam prudenter factis convenire ecclesiasticis, et maxime ministrorum officiis arbitror, declinare extraneorum convivia: vel ut ipsi hospitales sitis peregrinantibus, vel ut ea cautione nullus sit opprobrio locus. Convivia quippe extraneorum occupationes habent, tum etiam epulandi produnt cupiditatem. Subrepunt etiam fabulae frequenter de saeculo ac voluptatibus: claudere aures non potes, prohibere, putatur superbiae. Subrepunt etiam praeter voluntatem pocula. Melius est tuae domui semel excuses, quam alienae frequenter: et ut ipse sobrius surgas, tamen ex aliena insolentia condemnari non debet praesentia tua. |
87 | Viduarum ac virginum domos, nisi visitandi gratia, iuniores adire non est opus: et hoc cum senioribus, hoc est, vel cum episcopo, vel si gravior est causa, cum presbyteris. Quid necesse est ut demus saecularibus obtrectandi locum? Quid opus est ut illae quoque visitationes crebrae accipiant auctoritatem? Quid si aliqua illarum forte labatur? cur alieni lapsus subeas invidiam? Quam multos etiam fortes illecebra decepit! Quanti non dederunt errori locum, et dederunt suspicioni! |
88 | Cur non illa tempora, quibus ab Ecclesia vacas, lectioni impendas? Cur non Christum revisas, Christum alloquaris, Christum audias? Illum alloquimur cum oramus, illum audimus cum divina legimus oracula. Quid nobis cum alienis domibus? Una est domus, quae omnes capit. Illi potius ad nos veniant, qui nos requirunt. Quid nobis cum fabulis? Ministerium altaribus Christi, non obsequium hominibus deferendum recepimus. |
89 | Humiles nos esse decet, mites, mansuetos, graves, patientes, modum tenere in omnibus; ut nullum vitium esse in moribus vel tacitus vultus, vel sermo annuntiet. |