monumenta.ch > Ambrosius > 14
Ambrosius, De Officiis, 1, XIII. <<<     >>> XV.

Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 1, CAPUT XIV.

51 Sequitur illa responsio, utrum Deum, si operis sui cura non praeterierit, praetereat scientia. Ergo qui plantavit aurem, non audit: qui finxit oculum, non videt, non considerat?
52 Non praeteriit haec vana opinio sanctos prophetas. Denique David inducit eos loquentes, quos superbia inflatos asserit. Quid enim tam superbum, quam cum ipsi sub peccato sint, alios indigne ferant peccatores vivere, dicentes: Usquequo peccatores, Domine, usquequo peccatores gloriabuntur [Psal. 93, 3]? Et infra: Et dixerunt. Non videbit Dominus, neque intelliget Deus Iacob. Quibus respondet propheta dicens: Intelligite nunc insipientes in populo, et stulti aliquando sapite. Qui plantavit aurem, non audit: et qui finxit oculum, non considerat? Qui corripit gentes, non arguit, qui docet hominem scientiam? Dominus scit cogitationes hominum, quoniam vanae sunt (Ibid. 7 et seq.). Qui ea quaecumque vana sunt deprehendit, ea [Edit. cum mss. aliquot, quae facta sunt. Sed in plurimis ac probatissimis legitur quae sancta sunt. In qua lectione inest antithesis non inelegans.] quae sancta sunt, nescit, et ignorat quod ipse fecit? Potest opus suum ignorare artifex? Homo est, et in opere suo latentia deprehendit; et Deus opus suum nescit? Altius ergo profundum in opere, quam in auctore. Et fecit aliquid quod supra se esset, cuius meritum ignoraret auctor, cuius affectum nesciret arbiter? Haec illis.
53 Caeterum nobis satis est ipsius testimonium, qui ait: Ego sum scrutans corda et renes [Ierem. 17, 10]. Et in Evangelio ait Dominus Iesus: Quid cogitatis mala in cordibus vestris [Luc. 5, 22]? Sciebat enim quod cogitarent mala. Denique Evangelista testatur dicens: Sciebat enim Iesus cogitationes eorum [Luc. 6, 8].
54 Quorum non poterit satis movere opinio, si facta eorum consideremus. Nolunt supra se esse iudicem, quem nihil fallat: nolunt ei dare occultorum scientiam, qui metuunt occulta sua prodi. Sed etiam Dominus sciens opera eorum, tradidit eos in tenebras. In nocte, inquit, erit fur. Et oculus adulteri servabit tenebras, dicens: Non considerabit me oculus: et latibulum personae posuit suae [Iob 24, 14, 15]. Omnis enim [Rom. edit. qui male agit, lucem fugit, etc.] qui lucem fugit, diligit tenebras, studens latere, cum Deum latere non possit, qui intra profundum abyssi, et intra hominum mentes non solum tractata, sed etiam volvenda cognoscit. Denique et ille qui dicit in Ecclesiastico: Quis videt me? Et tenebrae cooperiunt me, et parietes, quem vereor [Eccli. 23, 25, 26]? quamvis in lecto suo positus haec cogitet, ubi non putaverit, comprehenditur. Et erit, inquit, dedecus, quod non intellexerit timorem Dei (Ibid., 31).
55 Quid autem tam stolidum, quam putare quod Deum quidquam praetereat; cum sol qui minister luminis est, etiam abdita penetret, et in fundamenta domus vel secreta conclavia vis caloris eius irrumpat? Quis neget verna temperie tepefieri interiora terrarum, quas glacies hiberna constrinxerit? Norunt ergo arborum occultam vim caloris vel frigoris, adeo ut radices arborum aut urantur frigore, aut fotu solis virescant. Denique ubi clementia coeli arriserit, [Mss. aliquot, varios terras effundit in fructus.] varios terra se fundit in fructus.
56 Si igitur radius solis fundit lumen suum super omnem terram, et in ea quae clausa sunt, se inserit, nec vectibus ferreis aut gravium valvarum obicibus, quominus penetret, impeditur; quomodo non potest intelligibilis Dei splendor in cogitationes hominum et corda semet quae ipse creavit, inserere: sed ea quae ipse fecit, non videt, et fecit ut meliora sint quae facta sunt, et potentiora, quam ipse est qui ea fecit, ut possint quando volunt, cognitionem sui operatoris latere? Tantam ergo virtutem et potestatem inseruit mentibus nostris; ut eam comprehendere cum velit, ipse non possit?
Ambrosius HOME

bnf1732.13 csg97.71

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik