monumenta.ch > Ambrosius > 13
Ambrosius, De Officiis, 1, XII. <<<     >>> XIV.

Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 1, CAPUT XIII.

47 Sed revertamur ad propositum, ne divisionem factam praeteriisse videamur, quia occurrimus opinioni eorum qui videntes sceleratos quosque divites, laetos, honoratos, potentes, cum plerique iustorum egeant, atque infirmi sint, putant vel nihil Deum curare de nobis, ut [Cum providentia et mundi administratione non solum felicitatem divinam stare non posse docuit Epicurus, sed multo minus humanam. Quocirca omni modo conatus est ex hominum animis numinis metum evellere; ut videre licet apud cl. Petrum Gassendum in Syntagm. Epic. Phil., II part., sect. 2, c. 5 et 6, nec non III part., cap. 20 et 21, quam ob impietatem discipulus eius Lucretius eumdem miris laudibus extollit tum in ipso limine lib. I ac II, tum maxime III, ubi ipsum ob eam causam in deos referendum canit.] Epicurei dicunt: vel nescire actus hominum, ut flagitiosi putant: vel si scit omnia, iniquum esse iudicem; ut bonos egere patiatur, abundare improbos. Nec superfluus velut quidam excursus fuit, ut opinioni huiusmodi ipsorum affectus responderet, quos beatos iudicant, cum ipsi se miseros putent. Arbitratus enim sum quod ipsi sibi facilius quam nobis crederent.
48 Quo decurso, proclive aestimo, ut refellam caetera. Et primo eorum assertionem, qui Deum putant curam mundi nequaquam habere, sicut [Diog. Laertius in vita huius philosophi eamdem opinionem ipsi attribuit, hisce verbis, διατείνει δὲ αὐτοῦ (Θεοῦ) τὴν πρόνοιαν μέχρι τῶν οὐρανίων, τὰ δὲ ἐπιγεία κατὰ πρὸς ταῦτα συμπάθειαν οἰκονομεῖσθαι. Sed ea sententia in iis, quae restant, Aristotelis scriptis non legitur.] Aristoteles asserit usque ad lunam eius descendere providentiam. Et quis operator negligat operis sui curam? Quis deserat et destituat quod ipse condendum putavit? Si iniuria est regere, nonne est maior iniuria fecisse; cum aliquid non fecisse nulla iniustitia sit, non curare quod feceris, summa inclementia?
49 [Epicuro Deum neque creatorem mundi, neque, uti supra diximus, gubernatorem esse, ignorat nemo: qua de re adiri potest cl. Gassendus Phil. Epic. Syntagm. parte II, sect. 1, cap. 3, et sect. 2, cap. 2, 3, 4, 5 et 6. Porro quod Epicurei esse in ea opinione dicuntur, ut Deum asserant rebus admisceri omnibus, videtur istud respicere ad Lucretium qui lib. I initio haec ipsa sub Veneris nomine atque involucro significat. Hinc autem desumptos constat celebres duos Virgilii locos, alterum Georgic. IV, alterum I AEneid.; quos consule.] Quod si aut Deum creatorem suum abnegant, aut ferarum et bestiarum se haberi numero censent: quid de illis dicamus, qui hac se condemnant iniuria? Per omnia Deum ire ipsi asserunt, et omnia in virtute eius consistere, vim et maiestatem eius per omnia elementa penetrare, terras, coelum, maria: et putant iniuriam eius, si mentem hominis qua nihil nobis ipse praestantius dedit, penetret, et divinae maiestatis ingrediatur scientia?
50 Sed horum magistrum velut [Epicurum ebrium hic vocat, quippe qui ter in die, ut quidam tradidere, crapulam evomere consueverit, et priusquam in balneo voluntariam obiret mortem: Τὸν ἄκρατον ἔσπασεν, ut loquitur Diog. Laert. in eius vita. Quod vero spectat ad susceptum ab eo voluptatis patrocinium, frustra sunt qui eum de animae voluptate intelligendum aiunt; cum eius verba ab eodem Diog. memorata contrarium demonstrent; sunt autem huiusmodi: Οὐ γὰρ ἔγωγε ἔχω τί νοήσω τ᾽ ἀγαθὸν. ἀφαιρῶν μὲν τὰς διὰ χυλῶν ἡδονὰς, ἀφαιρῶν δὲ τὰς δι᾽ ἀφροδισίων, καὶ τὰς δι᾽ ἀκροαμάτων, καὶ τὰς διὰ μορφὰς. Et hoc non minus evincit eiusdem cum perditissimis adolescentibus ac mulierculis consuetudo. Neque tamen dissimulandum eumdem Laertium ibidem scribere hanc dementiam illi ab aemulis invidiae conflandae ergo fuisse attributam; nec defuisse magnos viros, qui se defensores Epicuri profiterentur, quorum antesignanum doctissimum Gassendum propter eiusdem philosophi vitam erudite admodum ab eo scriptam iure nominamus. Verum cum Tullius lib. III Tusc. Quaest. haec ipsa in libro Epicuri De summo bono, quem eius esse negabat nemo, contineri asserat: cumque sancti Patres eamdem ipsi de voluptate sententiam tribuant; credibilius est, ut indicat idem Tullius, Epicuri discipulos invidiae levandae causa ad animi voluptatem tamquam ad sacram ancoram, cum urgerentur, confugisse.] ebrium, et voluptatis patronum, ipsi qui putantur sobrii, irrident philosophi? Nam de Aristotelis opinione quid loquar, qui putat Deum suis contentum esse finibus, et praescripto regni modo degere, ut poetarum loquuntur fabulae, qui mundum [Cunctae edit. ac mss. haud pauci, in tres ferunt, etc. Melius alii, inter tres, etc. Iterum eaedem edit. ac mss. aliquot, coercenda imperii sorte obvenerint: mss. plures et antiquiores, coercenda imperio, etc. Melius, ut vox imperio referatur ad coercenda. De divisione autem illa qua mundus inter tres, Iovem nimirum. Neptunum ac Plutonem divisus fertur, opera Philosophi ad nos transmissa nihil habent.] inter tres ferunt esse divisum; ut alii coelum, alii mare, alii inferna coercenda imperio, sorte obvenerint: eosque cavere ne usurpata alienarum partium sollicitudine, inter se bellum excitent. Similiter ergo asserit quod terrarum curam non habeat, sicut maris vel inferni non habet. Et quomodo ipsi [Aristoteles quidem lib. I Metaph. cap. 2, poetas de diis indigna fabulantes negat audiendos, eorumque fabulas ibidem lib. XIV, cap. 8, exagitat: sed hoc multo uberius tractatum reperias apud Platonem cum alibi, tum praecipue libris II, III, et X de Rep.] excludunt quos sequuntur, poetas?
Ambrosius HOME

bnf1732.12 csg97.70

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik