monumenta.ch > Ambrosius > 10
Ambrosius, De Officiis, 1, IX. <<<     >>> XI.

Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 1, CAPUT X.

30 Decorum [Lib. I Offic. pag. 363: Hoc loco continetur id, quod dici Latine decorum, etc.] autem in nostris Scripturis primo constitui loco (quod Graece πρέπον dicitur) instruimur et docemur, legentes: Te decet hymnus, Deus, in Sion [Psal. 64, 2]: vel Graece, Σοὶ πρέπει ὑμνὸς ὦ Θεὸς, ἐν Σίων. Et Apostolus ait: Loquere quae decent sanam doctrinam [Tit. 2, 1]. Et alibi: Decebat autem eum per quem omnia, et propter quem omnia, multis filiis in gloriam adductis, ducem salutis eorum per passionem consummari [Hebr. 2, 10].
31 Numquid [Quod Aristoteles disputasse de officio dicitur, non ita accipimus quasi peculiarem sub hoc titulo ediderit commentationem: sed quod multa quae ad singulorum officia pertineant, tradiderit in lib. Politic. Oeconom., maxime vero in tribus Moralium suorum voluminibus, quae manibus omnium evolvuntur. Quod vero David hisce philosophis asseritur esse antiquior, id cum chronologia consentire iam observavimus tomo I, pag. 766 et 982. Et certe Panaetius florebat tantum an. ab Urbe condita circ. 625, id est, 126 an. ante salutis reparationem; Aristoteles an. ab Orbe condito circ. 3570, id est, an. ferme 380 ante Christum; Socrates anno mundi 3525; Pythagoras denique ante Virginis partum circ. 550, hoc est, an. 500 post Davidem. Porro qui plura de his philosophis desideraverit, adeat de Pythagora Laertium, Porphyrium, Anonymum apud Photium; August. De Civit. Dei lib. XVIII, cap. 37; Vayerium, De Virtute paganorum; et Naudeum, Apologia illustrium Virorum; de Socrate autem, praeter plures e memoratis, Diodorum Sicul., Aristidem orat. 2, Eusebium, Suidam et alios. Nam de Panaetio iam quantum sufficiat, attigimus.] prior Panaetius, numquid Aristoteles, qui et ipse disputavit de Officio, quam David; cum et ipse Pythagoras, qui legitur Socrate antiquior, prophetam secutus David [Psal. 38, 2 et seq.], legem silentii dederit suis? Sed ille ut per quinquennium discipulis usum inhiberet loquendi: David autem non ut naturae munus imminueret; sed ut custodiam proferendi sermonis doceret. Et Pythagoras quidem ut non loquendo loqui doceret, David ut loquendo magis disceremus loqui. Quomodo enim sine exercitio doctrina, aut sine usu profectus?
32 Qui disciplinam bellicam vult assequi, quotidie exercetur armis, et tamquam in procinctu positus praeludit praelium, et velut coram posito praetendit hoste: atque ad peritiam viresque iaculandi, vel suos explorat lacertos, vel adversariorum declinat ictus, et [Ita vet. edit. ac mss. fere ad unum: Rom. autem edit., vigilanti excipit obtutu. Sed nihil mutandum. Quidni enim recte dicatur, exire ictum vel exire extra ictum, quemadmodum e contrario dicimus, venire intra iactum aut ictum teli?] vigilanti exit obtutu. Qui navim in mari regere gubernaculis studet, vel remis ducere, prius in fluvio praeludit. Qui canendi suavitatem et vocis affectant praestantiam, prius sensim canendo vocem excitant. Et qui viribus corporis, legitimoque luctandi certamine coronam petunt, quotidiano usu palaestrae durantes membra, nutrientes patientiam, laborem assuescunt.
33 [Mss. aliquot, Nec ipsa natura; edit. vet., Nec non ipsa natura.] Haec ipsa natura nos in parvulis docet, quod prius sonos meditantur loquendi, ut loqui discant. Itaque [Mss. nonnulli, sonus excitatio.] sonus exercitatio quaedam et palaestra vocis est. Ita ergo et qui volunt discere cautionem loquendi, quod naturae est, non negent: quod custodiae est, exerceant; ut qui in specula sunt, speculando intendant, non dormiendo. Omnis enim res propriis ac domesticis exercitiis augetur.
34 Ergo David tacebat non semper, sed pro tempore: non iugiter, neque omnibus; sed irritanti adversario, provocanti peccatori non respondebat. Et, sicut alibi ait [Psal. 37, 13, 14], loquentes vanitatem, et cogitantes dolum, non audiebat quasi surdus, et quasi mutus non aperiebat illis os suum; quia et alibi habes: Noli respondere imprudenti ad imprudentiam eius, ne similis illi fias [Prov. 26, 4].
35 Primum igitur officium est loquendi modus. Hoc sacrificium laudis Deo dependitur, hoc reverentia exhibetur, cum Scripturae divinae leguntur, hoc honorantur parentes. [Hanc sententiam iam legimus cap. 2, num. 5, eisdem verbis. Et eam quidem hoc loco non habet ms. Vat. unus et Tellerianus: verum cum in aliis omnibus atque edit. reperiatur, ipsam loco movere noluimus; praesertim cum Ambrosio insolens non sit easdem sententias subinde repetere.] Scio loqui plerosque, cum tacere nesciant. Rarum est tacere quemquam, cum sibi non prosit loqui. Sapiens ut loquatur, multa prius considerat, quid dicat, aut cui dicat, quo in loco, et tempore. Est ergo et tacendi et loquendi modus: est etiam facti modus. Pulchrum igitur tenere mensuram officii.
Ambrosius HOME

bnf1732.205 csg97.62

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik