monumenta.ch > Ambrosius > 9
Ambrosius, De Officiis, 1, VIII. <<<     >>> X.

Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 1, CAPUT IX.

27 Officia [Cic. lib. I de Offic. pag. 351: Triplex igitur est, etc.] autem ab honesto et utili duci existimaverunt, et de iis duobus eligere quid praestet: [Mss. non pauci, deinde indicere; quidam, incedere.] deinde incidere ut duo concurrant honesta, et duo utilia; et quaeratur quid honestius, et quid utilius. Primum igitur in tres partes Officium dividitur: honestum, et utile, et quid praestantius. Deinde haec tria in quinque genera diviserunt, in duo honesta, et duo utilia, et eligendi iudicium. Prima pertinere dicunt ad decus honestatemque vitae, secunda ad vitae commoda, copias, opes, facultates: de iis eligendis subesse iudicium. Haec illi.
28 [Sententiam hanc non nihil impeditam ita explica: Nos autem sola decentia et honesta tractamus ac definimus, idque facimus magis regula futurorum, quam praesentium.] Nos autem nihil omnino nisi quod deceat et honestum sit, futurorum magis quam praesentium metimur formula: nihilque utile nisi quod ad vitae illius aeternae prosit gratiam definimus, non quod ad delectationem praesentis. Neque aliqua commoda in facultatibus et copiis opum constituimus: sed incommoda haec putamus, si non reiiciantur; [Era. et seq. edit. cum uno vel altero mss., eaque oneri magis cum sint aestimari, quam, etc. Sed ea transpositio quae reliquis mss. et Amerb. edit. contraria est, loci non tollit obscuritatem. Hanc ergo ut amoveas, subintellige verbum putamus; et interpretare, cum sint, positum pro, cum adsint; ut opponatur sequenti membro, cum erogantur.] eaque oneri cum sint aestimari magis, quam dispendio cum erogantur.
29 Non superfluum igitur scriptionis nostrae est opus, quia Officium diversa aestimamus regula atque illi aestimaverunt. Illi saeculi commoda in bonis ducunt, nos haec etiam in detrimentis; quoniam qui hic recipit bona, ut ille dives, illic cruciatur: et Lazarus qui mala hic pertulit, illic consolationem invenit [Luc. 16, 25]. Deinde qui illa non legunt, nostra legent si volent: qui non sermonum supellectilem, neque artem dicendi; sed simplicem rerum exquirunt gratiam.
Ambrosius HOME

bnf1732.205 csg97.62