monumenta.ch > Ambrosius > 8
Ambrosius, De Officiis, 1, VII. <<<     >>> IX.

Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 1, CAPUT VIII.

25 Ergo quoniam personae conveniunt, videamus utrum res ipsa conveniat scribere de Officiis: et utrum hoc nomen philosophorum tantummodo scholae aptum sit, an etiam in Scripturis reperiatur divinis. Pulchre itaque dum legimus hodie Evangelium (quasi adhortaretur ad scribendum) Spiritus sanctus obtulit nobis lectionem, qua confirmaremur etiam in nobis Officium dici posse. Nam cum Zacharias sacerdos obmutuisset in templo, et loqui non posset: Factum est, inquit, ut impleti sunt dies [Ita edit. Vulg. Graecus autem textus, τῆς λειτουργίας αὐτόν, ministrationis, seu ministerii eius. Sed cum officium sit id quod cuique convenit, unde dicitur Graece κάθηκον: nihil vero sacro ministro aeque conveniat, atque ipsa ministratio; hinc intelligas haud absurde Ambrosianam hanc officii acceptionem defendi posse.] Officii eius, abiit in domum suam [Luc. 1, 23]. Legimus igitur Officium dici a nobis posse.
26 Nec ratio ipsa abhorret, quandoquidem [Hanc Officii etymologiam probat Franc. Sanctius, Minervae lib. IV, De Antiphrasi, § 4, et Donati auctoritate confirmat: secundam refellit hoc ipso D. Ambrosii testimonio. Sed male, cum utramque perinde amplectatur S. Antistes.] Officium ab efficiendo dictum putamus, quasi efficium: sed propter decorem sermonis una immutata littera, officium [Plures mss., dici existimaverant, non recte.] nuncupari: vel certe, ut ea agas, quae nulli officiant, prosint omnibus.
Ambrosius HOME

bnf1732.205 csg97.61

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik