23 | Neque improvide ad vos filios meos scribens, huius psalmi prooemio [Psal. 38, 1] usus sum. Quem psalmum propheta David sancto Idithum canendum dedit, ego vobis tenendum suadeo, delectatus eius sensu profundo et virtute sententiarum. Advertimus enim ex his quae breviter libavimus, et silendi patientiam, et opportunitatem loquendi, et in posterioribus (Ibid., 8) contemptum divitiarum, quae maxima virtutum fundamenta sunt, hoc psalmo doceri. Dum igitur hunc psalmum considero, successit animo de Officiis scribere. |
24 | De quibus etiamsi quidam Philosophiae studentes scripserint, ut Panaetius, et filius eius apud Graecos, Tullius apud Latinos; non alienum duxi a nostro munere, ut etiam ipse scriberem. Et sicut Tullius ad erudiendum filium, ita ego quoque ad vos informandos filios meos; neque enim minus vos diligo quos in Evangelio genui, quam si coniugio suscepissem. Non enim vehementior est natura ad diligendum, quam gratia. Plus certe diligere debemus quos perpetuo nobiscum putamus futuros, quam quos in hoc tantum saeculo. Illi degeneres nascuntur frequenter, qui dedeceant patrem: vos ante elegimus, ut diligamus. Itaque illi necessitate diliguntur, quae non satis idonea atque diuturna est ad perpetuitatem diligendi magistra: vos iudicio, quo magnum charitatis pondus ad vim diligendi adiungitur, probare quos diligas, et diligere quos elegeris. |