21 | Quid enim opus est moveri, cum audimus convicia? Cur non imitamur dicentem: Obmutui, et humiliatus sum, et silui a bonis [Psal. 38, 3]? An hoc dixit tantummodo, non etiam fecit David? Immo et fecit [II Reg. 16, 6 et seq.]. Nam cum ei conviciaretur Semei filius Iemini, tacebat David: et quamvis septus armatis, non retorquebat convicium, non ultionem quaerebat, eousque ut dicenti sibi Sarviae filio quod vindicare in eum vellet, non permiserit. Ibat ergo tamquam mutus et humiliatus, ibat tacens, nec movebatur, cum vir appellaretur sanguinis, qui erat conscius propriae mansuetudinis. Non ergo movebatur conviciis, cui abundabat bonorum operum conscientia. |
22 | Itaque is qui cito iniuria movetur, facit se dignum videri contumelia, dum vult ea indignus probari. Melior est itaque qui contemnit iniuriam, quam qui dolet; qui enim contemnit, quasi non sentiat, ita despicit: qui autem dolet, quasi senserit, torquetur. |